Verba citata Ultra montes

 

 

* * * * * * * * * * * * *

Non est vera libertas nisi in Sola Ecclesia Catholica.

 

* * * * * * * * * * * * *

Quaerent Judaei gloriam, quae ab invicem est: ego hanc requiram, quae a solo Deo est.

(De imitatione Christi III, 40).

 

* * * * * * * * * * * * *

Non est aliter sentiendum quam sentit Ecclesia Romana.

(Joannes Duns Scotus OFM).

 

* * * * * * * * * * * * *

Si haeretici sunt, Christiani esse non possunt.

(Tertullianus).

 

* * * * * * * * * * * * *

Cum omnis haeresis ex novitate orta sit, ut hoc se titulo dignam ostendat, nunquam ab innovando desistit.

(S. Hilarius Pictaviensis ad Constantium Augustum).

 

* * * * * * * * * * * * *

Igitur, si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens: quae sursum sunt sapite, non quae super terram.

(S. Paulus Apostolus ad Colossenses III, 1).

 

* * * * * * * * * * * * *

Surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae, et dabunt signa magna et prodigia: ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi. Ecce praedixi vobis.

(Verba Domini nostri Jesu Christi, Matt. XXIV, 24).

 

* * * * * * * * * * * * *

Nam ejusmodi pseudoapostoli sunt operarii subdoli, transfigurantes se in apostolos Christi. Et non mirum, ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis. Non est ergo magnum, si ministri ejus transfigurentur velut ministri justitiae; quorum finis erit secundum opera ipsorum.

(S. Paulus Apostolus, 2 Cor. XI, 13-15).

 

* * * * * * * * * * * * *

Nolite jugum ducere cum infidelibus; quae enim participatio justitiae cum iniquitate? aut quae societas luci ad tenebras? Quae autem conventio Christi ad Belial? aut quae pars fideli cum infideli? Qui autem consensus templo Dei cum idolis?

(S. Paulus Apostolus, 2 Cor. VI, 14-16).

 

* * * * * * * * * * * * *

Quicumque vult salvus esse, ante omnia opus est ut teneat catholicam fidem.

(Symbolum fidei catholicae s. Athanasio adscriptum).

 

* * * * * * * * * * * * *

Verumtamen Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra?

(Verba Domini nostri Jesu Christi, Luc. XVIII, 8).

 

* * * * * * * * * * * * *

Firmissime tene, et nullatenus dubites, non solum omnes Paganos, sed et omnes Judaeos, et omnes haereticos atque schismaticos, qui extra Ecclesiam catholicam praesentem finiunt vitam, in ignem aeternum ituros, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 41).

(S. Fulgentius Ruspensis Episcopus, De fide ad Petrum. Caput XXXVIII, seu Reg. XXXV: Damnandi).

 

* * * * * * * * * * * * *

Praeliantes nos et fidei congressione pugnantes spectat Deus, spectant Angeli ejus, spectat et Christus. Quanta est gloriae dignitas et quanta felicitas praesente Deo congredi et Christo judice coronari!

(S. Cyprianus Episcopus et Martyr, Epistola ad Thibaritanos. De exhortatione martyrii).

 

* * * * * * * * * * * * *

Nos Christiani, philosophi non verbis, sed factis sumus; nec vestitu sapientiam, sed veritate praeferimus: Virtutum conscientiam magis quam jactantiam novimus: non loquimur magna, sed vivimus quasi servi et cultores Dei.

(S. Cyprianus Episcopus et Martyr, De bono patientiae).

 

* * * * * * * * * * * * *

Damasci sancti Petri Mavimeni, qui, cum diceret Arabibus quibusdam, ad se aegrotum venientibus: "Omnis qui fidem Christianam catholicam non amplectitur, damnatus est, sicut et Mahumet, psudopropheta vester", ab illis est necatus.

(Martyrologium Romanum, Nono Kalendas Martii).

 

* * * * * * * * * * * * *

Itaque excommunicationi latae sententiae speciali modo Romano Pontifici reservatae subiacere declaramus:

I. Omnes a christiana fide apostatas, et omnes ac singulos haereticos, quocumque nomine censeantur, et cuiuscumque sectae existant, eisque credentes, eorumque receptores, fautores, ac generaliter quoslibet illorum defensores.

(Pius Papa IX, Constitutio Apostolicae Sedis).

 

* * * * * * * * * * * * *

Sicut Evam decepit serpens promittendo, quod non habebat; sic Haeretici praetendentes majorem agnitionem in mortem demergunt sibi credentes.

(S. Irenaeus Episcopus et Martyr, Adversus Haereses).

 

* * * * * * * * * * * * *

Habere jam non potest Deum patrem, qui Ecclesiam non habet matrem... Deus unus est, et Christus unus, et una Ecclesia ejus, et fides una, et plebs una in solidam corporis unitatem concordiae glutino copulata.

(S. Cyprianus Episcopus et Martyr, De Catholicae Ecclesiae unitate).

 

* * * * * * * * * * * * *

Omnes Christiani fideles huiusmodi opiniones, quae fidei doctrinae contrariae esse cognoscuntur, maxime si ab Ecclesia reprobatae fuerint, non solum prohibentur tamquam legitimas scientiae conclusiones defendere, sed pro erroribus potius, qui fallacem veritatis speciem prae se ferant, habere tenentur omnino.

(Concilium Vaticanum (1870), Constitutio dogmatica de fide catholica, Cap. 4).

 

* * * * * * * * * * * * *

Morbus quem curare volumus, haeresis est, vita mala, ira et indignatio Dei: morbus animi non corporis, causa hujus morbi est peccatum nostrum. Igitur curatio est instituenda a remotione peccati. Quamobrem ad placandam iram indignationemque Domini primum est remedium, ut ad Dominum, a quo aversi eramus, ex toto corde, et ex tota mente convertamur.

(Synodus Archidioecesana Gnesnensis praesidente Stanislao Karnkowski Archiepiscopo Gnesnensi et Primate Regni Poloniae Lovicii Anno Domini MDLXXXIII celebrata. – Verba Primatis).

 

* * * * * * * * * * * * *

Puer natus est nobis, et filius datus est nobis: cujus imperium super humerum ejus: et vocabitur nomen ejus, magni consilii Angelus.

(Missale Romanum. Introitus de Missa in die Nativitatis Domini).

 

* * * * * * * * * * * * *

Neque enim quaero intelligere ut credam, sed credo ut intelligam.

(S. Anselmus Cantuariensis).

 

* * * * * * * * * * * * *

Considera tenebras, quibus nunc multi laborant Ethnici, Judaei, Haeretici, qui carent lumine fidei, compatere illis, accendere desiderio eos educendi ex illis, gratias age Deo, si tu ex illis eductus es, et vide, quid Deo debeas pro hoc lumine, sine quo impossibile est placere Deo et salvari.

(P. Nicolaus Lancicius SI, De piis erga Deum et Coelites affectibus. Insinuatis in quaternis punctis meditationum pro singulis diebus totius anni).

 

* * * * * * * * * * * * *

O infelicium Judaeorum deflenda dementia! Ecce Salvatoris adventum nec Testamenti Veteris auctoritate intelligunt, nec eum venisse accipiunt. Gentium conversionem legunt, et de sua reprobatione minime confunduntur. Sabbati observationem suscipiunt, quam reprobatam Scripturae testificatione cognoscunt. Circumcisionem carnis venerantur, qui cordis munditiam perdiderunt.

(S. Isidorus Hispalensis Episcopus, Doctor Ecclesiae, De fide catholica contra Judaeos).

 

* * * * * * * * * * * * *

Solam Ecclesiam Catholicam Romanam esse veram Christi Ecclesiam; Sectas vero omnes haereticorum esse Synagogas Sathanae.

(R. P. Thyrsus Gonzalez de Santalla, universae Societatis Jesu Praepositus Generalis, Veritas Religionis Catholicae adversus haereticos demonstrata, sive Manuductio ad conversionem haereticorum..., Dilingae, Anno M. DC. LXXXXI., Prooemium).

 

* * * * * * * * * * * * *

Is resurrectionis Christi verus confessor et cultor est, qui et de passione ejus non confunditur, et de corporea nativitate non fallitur.

(S. Leo Magnus).

 

* * * * * * * * * * * * *

Sunt Judaei, qui nec Filium Dei, Messiam suum et mundi Redemptorem, agnoscunt, nec credunt tertiam in Trinitate Personam, adeoque manent in tenebris, de quibus Christus Dominus: Sinite illos, quia caeci sunt, et duces caecorum.

(P. Joannes Dirckinck SI, Exhortationes domesticae. In festo Pentecostes. De praeparatione ad Spiritum Sanctum qui Lux est).

 

* * * * * * * * * * * * *

Concilia Generalia legitima authoritatem habent Divinam.

Ideoque sunt infallibilia in statuendis Fidei, et morum decretis.

Quorum ultimum Vaticanum (a. 1870) fuit vere oecumenicum.

 

* * * * * * * * * * * * *

Hanc [sc. veram Religionem] esse certissimam, et unicam ad aeternam beatitudinem viam, a qua, quicunque deflexerit, in sempiternum exitium certissime ruiturum. Atheismi dogma esse, quemque in sua Religione salvari posse. Sicut enim unus est Deus, una veritas, una rectitudo, una justitia, ita est una fides, et Religio, et una Dei, Christique Ecclesia, seu Congregatio, extra quam salus esse non potest.

(R. P. Leonardus Lessius SI, Consultatio, Quae Fides et Religio sit capessenda).

 

* * * * * * * * * * * * *

Vae pastoribus... qui pascebant semetipsos! Nonne greges a pastoribus pascuntur?

(Prophetia Ezechielis XXXIV, 2).

 

* * * * * * * * * * * * *

Certum quidem est (et de fide ex Trid.), validum esse Baptismum collatum ab haereticis, quando omnia requisita ad Sacramentum adhibentur; sed merito putant communiter theologi, pueros baptizatos a ministris protestantibus omnes esse sub conditione rebaptizandos, quia praesertim hac nostra aetate de materia, forma, et intentione talium ministrorum, qui hoc Sacramentum absolute necessarium non iudicant, ideoque parum de eo rite conferendo curant, facile dubitari debet.

(P. Josephus Schneider SI, Manuale sacerdotum. Pars II. Liturgica et pastoralis. Coloniae 1881, p. 419).


---------------------------------------------------------

Obedi, fili, praepositis tuis et subiace iis: ecce praecepi tibi, et tu observare spopondisti. Promisisti Episcopo tuo et successoribus eius obedientiam: vota tua redde, et pretiosus eris in conspectu meo; melior est enim obedientia quam victimae... Inania dicis, quae iubet. Noli, fili, sapere plus quam oportet sapere. Si tibi temere iudicanti inania videntur mandata praecipientis, sane inanis non est observantia obedientis... Obtempera igitur praelato tuo sine recalcitratione... Cave ergo, ne inobedias, ne rebelles, ne detrahas, ne murmures, ne maledicas.
(Sac. Claudius Arvisenet, Memoriale vitae sacerdotalis. Caput LXXXI. De obedientia Episcopo praestanda).

 

* * * * * * * * * * * * *

Nulli sacerdotum liceat canones ignorare, nec quidquam facere quod possit Patrum regulis obviare; et quamvis non teneatur scire omnes subtilitates juris, canones tamen communes obligantes, et ad suum officium spectantes, ignorare sine culpa non potest.

(S. Antoninus archiepiscopus Florentinus).

 

* * * * * * * * * * * * *

Quiconque n'aime et n'honore pas la Vierge d'un amour et d'un honneur tout special et particulier, n'est point vrai Chrétien.

(Saint François de Sales Evêque de Genève, Docteur de l'Eglise).

 

* * * * * * * * * * * * *

Sicut ergo secundum illam divinitatem, qua unum sunt Pater et Filius et Spiritus sanctus, neque Patrem natum credimus, neque Spiritum sanctum, sed solum Filium: sic etiam secundum carnem solum Filium natum catholica fides et credit et praedicat.

(S. Fulgentius Ruspensis Episcopus, De fide seu de regula vere fidei ad Petrum. Caput II).


---------------------------------------------------------

Nesciens Virgo virum, peperit sine dolore Salvatorem saeculorum.

(S. Vincentius Ferrerius, Sermo de Nativitate Domini).

 

* * * * * * * * * * * * *

Neque vero dubitare debet quisquam Christianus, quin Concilium Oecumenicum legitime congregatum, Ecclesiam catholicam repraesentet. Quamobrem quod ab illo statuitur, ab Ecclesia sancta catholica statuitur... Quoniam igitur Ecclesia Spiritu sancto regitur, in his, quae pertinent ad fidem, errare nullo modo potest. Qui itaque non credit oecumenico concilio, qui non acquiescit in eo, quod ab illo hoc est ab orbe toto Christiano definitum est, sed in dubium revocare conatur, denuoque disceptari vult de his, quae semel illius iudicio terminata, recteque constituta sunt, non credit sanctam Ecclesiam catholicam: Spiritui sancto per os illius loquenti repugnat: atque ideo catholicus, aut Christianus dici non meretur: sed habendus est, iuxta Christi praeceptum, tanquam ethnicus et publicanus.

(Stanislaus Card. Hosius, Confessio catholicae fidei Christiana. Caput XXIIII. Quod Concilium Oecumenicum Ecclesiam Catholicam repraesentat. In: Opera omnia, T. I, pag. 35).

  

* * * * * * * * * * * * *

Non solum ridiculum, sed etiam impium esset affirmare perfidos Iudaeos peculiari Dei auxilio adiutos assentiri hodie iis quibus prisci Iudaei ante Christi adventum assentiebantur.

(P. Ludovicus Molina SI, Liberi arbitrii cum gratiae donis, divina praescientia, providentia, praedestinatione et reprobatione concordia, Matriti MCMLIII, pag. 35).

 

* * * * * * * * * * * * *

Scientia sine charitate inflat; charitas sine scientia se quidem, sed non propinquum aedificat

(Card. Franzelin)

 

* * * * * * * * * * * * *

Cum infantes pueri Baptismi defectum, nec fidei, spei, charitatisve actibus, nec voto Sacramenti suscipiendi supplere possint; ad eos credimus, nisi re illud ipsa suscipiant, nullo modo redemptionis gratiam pervenire, atque ideo in Adamo morientes partem habere cum Christo nullam.

(Jacobus Benignus Bossuet Episcopus Meldensis, Doctrinae catholicae, de iis argumentis de quibus controversiae sunt, expositio, Viennae Austriae MDCCLIII (1753), pag. 55).

 

* * * * * * * * * * * * *

Strenue igitur discutere perge tenebras errorum, liberalismum urge, eumque praesertim, 

qui moderationis velo obductus insano nisu verum cum falso, Christum cum Belial componere conatur.

(Pius Papa IX).

 

* * * * * * * * * * * * *

Ecclesia, quae errare non potest, et fides quae non potest deficere, est Ecclesia Romana, et fides Romanae Ecclesiae.

(S. Antoninus archiepiscopus Florentinus).


---------------------------------------------------------

Haereticorum Ecclesiae, Synagogae magis diaboli appellandae sunt, quam Christi conciliabula.

(S. Hieronymus, Ecclesiae Doctor).

 

* * * * * * * * * * * * *

Canon VII. Si quis dixerit, eandem Christi Ecclesiam posse offundi tenebris, aut infici malis, quibus a salutari fidei morumque veritate aberret, ab originali sua institutione deviet, aut depravata et corrupta tandem desinat esse; anathema sit.

(Acta et Decreta SS. Concilii Vaticani (1870), Primum Schema Constitutionis dogmaticae de Ecclesia Christi).


* * * * * * * * * * * * *

Fide catholica tenendum est, Concilia generalia a Summo Pontifice confirmata errare non posse nec in fide nec in moribus. (S. Robertus Bellarminus, Ecclesiae Doctor).


* * * * * * * * * * * * *

Si quis non amat Dominum nostrum Iesum Christum, sit anathema. 

(S. Paulus Apostolus, Epistula ad Corinthios prima XVI, 22).


* * * * * * * * * * * * *

... pueris infantibus nulla alia salutis comparandae ratio, nisi eis baptismus praebeatur, relicta sit. (Catechismus Romanus, p. II, c. 2, nr. 34).


* * * * * * * * * * * * *

Extra Ecclesiam catholicam, quid enim prohibet quominus Augustini verbis utamur, omnia potestis habere praeter salutem. Potestis habere honorem, potestis habere sacramenta, potestis etiam cantare Alleluia, potestis respondere Amen, potestis Evangelium tenere, potestis in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti fidem habere et praedicare: sed nusquam nisi in Ecclesia catholica salutem potestis invenire. Extra hanc haberi possunt omnia: sola ea, quae sola salutem adfert charitas, extra Ecclesiam haberi non potest: Neque enim dividit unitatem, quisquis habet charitatem.

(Stanislaus Card. Hosius, Confessio catholicae fidei Christiana. Caput XCIII. Paraenesis cum totius operis peroratione. In: Opera omnia, T. I, pag. 407).


* * * * * * * * * * * * *

... longe praestantius et nobilius est servire Deo, quam esse monarcham totius orbis. (P. Leonardus Lessius SI, De perfectionibus moribusque divinis. Parisiis 1881, p. 21).


* * * * * * * * * * * * *

Concilia generalia a Romano Pontifice confirmata esse regulam infallibilem fidei. Nam Ecclesia Catholica, quae est columna, et firmamentum veritatis, nequit esse Magistra errorum: foret autem Magistra errorum, si Concilia generalia, confirmata a Pontifice, in fide errare possent; illa enim Concilia, ut unita capiti Ecclesiae, repraesentant universam Ecclesiam, et quod Concilia ejusmodi definiunt, Ecclesia Catholica dicitur definire, et docere.

(R. P. Thyrsus Gonzalez de Santalla, universae Societatis Jesu Praepositus Generalis, Veritas Religionis Catholicae adversus haereticos demonstrata, sive Manuductio ad conversionem haereticorum..., Dilingae, Anno M. DC. LXXXXI., p. 179).


* * * * * * * * * * * * *

Ecclesia ibi est, ubi fides vera est.

(S. Hieronymus, Ecclesiae Doctor).

 

* * * * * * * * * * * * *
Quae olim ecclesia docuit ut vera, etiam nunc vera sunt, cum veritas sit immutabilis. Ergo eo ipso, quod constat, quid olim ecclesia docuerit, etiam constat, quid nunc doceat, cum infallibilis ecclesia, quae nunc est, non possit contradicere infallibili ecclesiae, quae olim fuit.

(P. Christianus Pesch SI, Compendium Theologiae dogmaticae. Tomus I. Friburgi Brisgoviae MCMXXXV, p. 218).

 

* * * * * * * * * * * * *

 

In summa, verbum tibi dico, Theotime, dignum omnino, quod notetur: Haeretici sunt haeretici, et hoc insigniti sunt nomine, eo quod inter articulos fidei eos eligant, qui sibi arrident, et quos fide humana placet credere, aliis reiectis et abnegatis; Catholici autem sunt Catholici, quia sine ulla electione omnes aequali firmitate amplectuntur, et sine exceptione universalem Ecclesiae fidem tenent.

(Tractatus Amoris Divini, constans libris duodecim. A seraphico, amantissimoque Dei Praesule S. Francisco de Sales, Episcopo, et Principe Genevensi idiomate Gallico conscriptus; deinde per R. P. Henricum Lamormaini, S. J. Sacerdotem, in Latinum traductus. Pars II. Editio quarta auctior. Waldsassii 1740, pp. 311-312).

 

* * * * * * * * * * * * *

 

Neque in confusione Paganorum, neque in purgamentis haereticorum, neque in languore schismaticorum, neque in caecitate Iudaeorum quaerenda est religio, sed apud eos solos qui Christiani catholici, vel orthodoxi nominantur, id est integritatis custodes, et recta sectantes.

(S. Augustinus, De vera religijne, V. 9).

 

* * * * * * * * * * * * *

 

Tota demonstratio apologetica ultimatim ducit ad hunc syllogismum: 1. Omnia, quae Deus revelavit, credibilia sunt. 2. Deus religionem christiano-catholicam revelavit. 3. Ergo religio christiana credibilis est. (P. Parthenius Minges OFM, Compendium theologiae dogmaticae generalis. Ratisbonae 1923, p. 8).

 

* * * * * * * * * * * * *

 

Omnes totius mundi exercitus, et tota generis humani multitudo omnibus suis armis instructa, non posset vel uni angelo resistere, aut ejus vim sustinere. (P. Leonardus Lessius SI, De perfectionibus moribusque divinis. Parisiis 1881, p. 208).

 

 

* * * * * * * * * * * * *

 

Ad ipsam salutem et vitam aeternam nemo pervenit, nisi qui habet caput Christum; habere autem caput Christum nemo poterit, nisi qui in ejus corpore fuerit, quod est Ecclesia. (S. Augustinus, De unitate Ecclesiae, n. 49).

 

* * * * * * * * * * * * *

 

Homo apostata vir inutilis dicitur, qui a fidei veritate aversus, ad perfidiae falsitatem convertitur. (S. Bonaventura).


 * * * * * * * * * * * * *

 

Inter omnes hominum curas, studium divinae sapientiae est perfectius, jucundius et utilius. (S. Thomas de Aquino).

 

* * * * * * * * * * * * *

 

Petimus autem a Deo, ut regnum Christi, quod est Ecclesia, propagetur; ut se ad fidem Christi Domini et ad accipiendam veri Dei cognitionem convertant infideles et Judaei; et schismatici ac haeretici redeant ad sanitatem, et ad Ecclesiae Dei communionem, a qua desciverunt, revertantur. (Catechismus Romanus. Pars IV. Caput XI. De secunda petitione Orationis dominicae. "Adveniat regnum tuum". 12. Quid in primis igitur hac petitione Deum oremus).

 

* * * * * * * * * * * * *

 

Compendiosissima et fere sola ad sanctitatem via est abhorrere ab omnibus, quae mundus amat et amplectitur. (S. Ignatius de Loyola).

 

* * * * * * * * * * * * *

De Regis hominis decreto, posteaquam semel pronunciatum est, disputare fas non est, sed ei parere necesse est: et fas erit de Spiritus sancti decreto per os Ecclesiae loquentis disceptare, atque illud in dubium revocare? Absit a piorum cordibus haec tam impia cogitatio... Sed scriptum est, aiunt, ab Augustino, etiam ipsa plenaria Concilia, saepe priora posterioribus emendari (Lib. 2. cont. Donat. cap. 3). Scriptum est: sed non eo sensu, quasi quod semel in causa fidei statutum est in uno aliquo plenario Concilio, id in altero retractari postea liceat. Vel unum Concilium aliquod plenarium legitime congregatum proferatur, in quo prioribus plenariis Conciliis itidem legitime congregatis, contrarium sit aliquid constitutum in his quae ad fidem pertinent: proferri proculdubio nullum poterit. Nam si quis vel Ariminense, vel Syrmiense, vel Antiochenum, vel Ephesinum secundum, aut si quae fuerunt alia eiusdem generis Concilia congregata protulerit, quandoquidem auctoritate Romani Pontificis vel congregata, vel comprobata iuxta canones Nicaeni Concilii non sunt, legitime congregata Concilia nequaquam dici possunt, sed conventicula potius et conciliabula.

(Stanislaus Card. Hosius, Confessio catholicae fidei Christiana. Caput XXIIII. Quod Concilium Oecumenicum Ecclesiam Catholicam repraesentat. In: Opera omnia, T. I, pag. 36-37).

 

* * * * * * * * * * * * *

 

Deum time et ama, firmiter retinens veram orthodoxamque fidem et constanter permanens in catholica ac romana Ecclesia. Doctrinam haereticorum, qui opiniones eidem sanctae Ecclesiae contrarias pertinaciter defendunt, exsecrare et fuge. Deus enim eos omnes, qui per haereses et schismata sese ab unitate Ecclesiae separant, abominatur. Isti homines sunt superbissimi: et nisi ipsi errores suos ante mortem deserant deponantque ac se corrigant, in aeternum peribunt. (P. Ludovicus Blosius OSB, Tabella spiritualis continens brevem institutionem vitae Christianae et viam perveniendi ad sincerum amorem Dei, § 1, 1).


* * * * * * * * * * * * *

 

I. Quomodo Haeretici et Schismatici Ecclesiam oppugnant?

R. 1. Insurgendo adversus ejus doctrinam et auctoritatem. 2. Sacras Scripturas detorquendo in sensus alienos, ad erroris sui patrocinium. 3. Temere effutiendo Ecclesiam in errorem et corruptionem esse prolapsam, posseque extra ejus finum homines salutem adipisci. Quae quidem Haereticorum omnium opinio sola sufficit ad eorum omnium condemnationem: ut supra probavimus. Hinc eos vocat Tertullianus interfectores veritatis. (...)

 

I. Quomodo revincit Ecclesia Haereticos et Schismaticos?

R. 1. Opponendo ipsis certissimam Scripturarum et Traditionis normam circa singula dogmata in controversiam revocata ab Haereticis. 2. Opponendo ipsis apertissima verba Christi promittentis Ecclesiam nunquam interituram, nunquam a recta fide defecturam. Proindeque sectam omnem ab Ecclesia segregatam ipsa sua novitate falsi nominis Ecclesiam constituere. Qua quidem praescriptione invictissima refelluntur omnes Haeretici, nulla habita ratione examinis dogmatum singulorum, in quibus errant.

 

I. Vincitne tandem Ecclesia haereses omnes, omnia schismata?

R. Vincit prorsus: regitur enim Spiritu Dei, estque columna et firmamentum veritatis (I Tim. 3, 15). Jam experientia teste triumphavit de antiquis haeresibus; triumphabit item de recentibus, et futuris.

 

(Institutiones catholicae in modum catecheseos, in quibus quidquid ad Religionis Historiam et Ecclesiae Dogmata, Mores, Sacramenta, Preces, Usus et Caeremonias pertinet, totum id brevi compendio ex sacris Fontibus Scripturae et Traditionis explanatur. Ex gallico idiomate in latinum sermonem translatae; adjectis singulis e Scriptura et Traditione petitis probationibus et testimoniis. Auctore eodem et interprete Francisco-Amato Pouget Montispessulanaeo, Presbytero Congregationis Oratorii Gallicani, sacrae Facultatis Parisiensis Doctore Theologo, Abbate Beatae Mariae de Campo-Bono. Tomus primus. Venetiis 1782, pp. 251. 252).

* * * * * * * * * * * * *

 

Noluit Ecclesiam suam caecam esse omnipotens Deus, oculos ei dedit, qui eam illuminarent, et ei veritatis viam ostenderent, qui eam errare non permitterent. (S. Bruno Signiensis, De Confessoribus).

 

* * * * * * * * * * * * *

 

Optima politica sinceritas est. Alba mens numquam erubescit, ubi vice versa in ruborem cogitur deprehensa falsitas. Nihil foedius fraude detecta. (S. Ignatius de Loyola).

 

* * * * * * * * * * * * *

 

Necessarium fuit Christum ex mortuis resurgere, non modo ad divinae justitiae commendationem, ad fidei nostrae instructionem, et spei erectionem, verum etiam ad vitae fidelium informationem, et salutis nostrae consummationem. (S. Thomas Aquinas, Summa theologica, III, q. 51, a. 1. Conclusio).

 

* * * * * * * * * * * * *

 

Quod solo hoc Judaei accipere veniam possint delictorum suorum, si sanguinem Christi occisi baptismo ejus abluerint, et in Ecclesiam transeuntes, praeceptis ejus obtemperaverint. (S. Cyprianus Episcopus Carthaginensis, Testimoniorum libri adversus Judaeos, I. XXIV).


* * * * * * * * * * * * *

 

Hanc veram Ca­tholicam Fidem, extra quam nemo salvus esse potest, quam in praesenti sponte profiteor et veraciter teneo, eandem integram et inviolatam usque ad extremum vitae spiritum, constantissime, Deo adiuvante, retinere et confiteri, atque a meis subditis seu illis, quorum cura ad me in munere meo spectabit, teneri et doceri et praedicari, quan­tum in me erit curaturum, ego idem N. spondeo, ac iuro. Sic me Deus adiuvet, et haec sancta Dei Evangelia. (Professio Catholicae Fidei juxta Codicem Juris Canonici).

 

* * * * * * * * * * * * *

 

Quis dicendus est christianus?

 

Qui Iesu Christi veri Dei et hominis salutarem doctrinam in eius Ecclesia profitetur. Omnes proinde cultus et sectas, quae extra Christi doctrinam et Ecclesiam ubivis gentium reperiuntur, ut est iudaica, ethnica, mahometica, haeretica, damnat et detestatur penitus, qui vere christianus est et in ipsa Christi doctrina firmiter acquiescit. (S. Petrus Canisius SI, Doctor Ecclesiae, Catechismus maior seu Summa doctrinae christianae, I. 1).

 

* * * * * * * * * * * * *

Retine firmiter orthodoxam fidem, credens sine aliqua haesitatione omnia quae canonicae et Sanctae Scripturae ab Ecclesia receptae complectuntur et quae Spiritus Sanctus credenda nobis revelat pronuntiatque per Ecclesiam. (Manuale vitae spiritualis continens Ludovici Blosii Opera spiritualia selecta. Friburgi Brisgoviae 1907, p. 195).

* * * * * * * * * * * * *

DISCIPULUS. Quid autem significat, Communionem Sanctorum?

MAGISTER. Nihil aliud est, quam dicere corpus Ecclesiae eo modo unitum esse, ut si bene uni membro sit, bene sit, et reliquis (Psal. 118. Rom. 12). Hinc quantumvis in remotissimis plerique regionibus degant, nec nobis noti sint, nihilominus Missae sacrificiis, precibus, divinis officiis, aliisque id genus bonis operibus eorum, gaudemus. Quae communio non modo in terris est, sed etiam eadem Missae sacrificia, orationes, bonaque opera in purgatorio existentibus in primis prosunt, uti quoque orationes in caelo degentium, nobis et animabus in purgatorio constitutis, proficuae sunt. (S. Robertus Cardinalis Bellarminus SI, Christianae doctrinae copiosa explicatio, jussu Sanctissimi Domini Clementis VIII. Pontificis Maximi composita).


* * * * * * * * * * * * *

Haeretici, sicut diabolus ipsorum pater, transformationem vultus ad speciem Angeli conformant, eamque verborum indolem prae se ferunt, ut rectum sensum habere videantur eumque ubi persuaserint, eo miseros deducunt, ut diversa et aliena a Scripturis sentiant. (S. Athanasius, Episcopus et Doctor Ecclesiae).


* * * * * * * * * * * * *

 

Apparuit enim gratia Dei Salvatoris nostri omnibus hominibus, erudiens nos, ut abnegantes impietatem et saecularia desideria, sobrie, et iuste, et pie vivamus in hoc saeculo, expectantes beatam spem, et adventum gloriae magni Dei, et Salvatoris nostri Iesu Christi; qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum. (S. Paulus Apostolus, Epistula ad Titum II, 11-14).

 

* * * * * * * * * * * * *

 

Instruit Dominus multos esse venturos sub pellibus ovium rapaces lupos. Quaenam istae sunt pelles ovium, nisi nominis christiani extrinsecus superficies? Qui lupi rapaces, nisi sensus, et spiritus subdoli, ad infestandum gregem Christi intrinsecus delitescentes? Qui pseudoprophetae sunt, nisi falsi praedicatores? Qui pseudoapostoli, nisi adulteri evangelizatores? Qui antichristi interim et semper, nisi Christi rebelles? Nunc sunt haereses, non minus doctrinarum perversitate Ecclesiam lacessentes, quam tunc Antichristus persecutionum atrocitate persequetur: nisi quod persecutio et martyres facit, haeresis apostatas tantum. (Tertullianus, De praescriptione adversus haereticos, 4).

 

* * * * * * * * * * * * *

 

Tantum de veritate quisque potest videre, quantum ipse est. (Hugo de S. Victore).

 

* * * * * * * * * * * * *

 

Nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiae dormientium; quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. Et, sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur. Unusquisque autem in suo ordine: primitiae Christus, deinde ii qui sunt Christi, qui in adventu eius crediderunt. Deinde finis, cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum et potestatem et virtutem. Oportet autem illum regnare, "donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius". (Sanctus Paulus Apostolus, 1 Cor. XV, 20-25).

 

* * * * * * * * * * * * *


Tanto magis debemus commemorare vanitatem Haereticorum, quanto magis quaerimus salutem ipsorum. (Sanctus Augustinus).

* * * * * * * * * * * * *

 

Non est caput nisi in corpore suo: non est Christus, nisi in sua sancta Catholica Ecclesia. Ecclesia porro Catholica ibi est, ubi est fides Catholica. Fides autem Catholica ea est, quae per orbem universum iuxta Christi praeceptum eadem semper annunciatur, nec vel tempore, vel locis unquam variatur, a qua si quis dissentiat, is Catholicus non est, quod singularem quandam opinionem, non unam communem omnium fidem amplecti videatur. (Stanislaus Cardinalis Hosius, Confessio Catholicae Fidei Christiana. Caput XXII).

 

* * * * * * * * * * * * *

DISCIPULUS. Quid ergo per virtutem fidei credendum est?

 

MAGISTER. Necessarium est inprimis credere distincte omnes articulos Symboli, quos supra explicavimus, et illos praesertim articulos, de quibus festa per anni circulum Ecclesia instituit, ut sunt, Incarnatio Domini, Nativitas, Passio, Resurrectio, Ascensio, Missio Spiritus Sancti, et Sanctissima Trinitas. Deinde praeparatum esse hominem oportet, ut omne illud credat, quod credendum esse declarabit sancta Mater Ecclesia. Denique exterius ab iis sibi cavere, quae signa sunt infidelium, ut v. g. est, Turcicarum aut Judaicarum vestium habitus, vesci carnibus in die veneris ut haeretici faciunt, et similia; quia non modo necessarium est corde et ore, sed etiam opere exteriore ingenue fidem profiteri, et sese alienum ab omni secta Sanctae Ecclesiae contraria ostendere. (S. Robertus Cardinalis Bellarminus SI, Christianae doctrinae copiosa explicatio, jussu Sanctissimi Domini Clementis VIII. Pontificis Maximi composita).

 

* * * * * * * * * * * * *

Considera omnem spiritum esse mendacem qui non mittitur a Christo. Talis fuit in ore prophetarum regis Samariae [cf. 3 Reg. 22, 6-12], talis in modernorum linguis haereticorum: qui novas doctrinas serunt, nova confingunt evangelia, veterum traditiones, scripturas dogmataque iam inde ab ipsis initiis Christi in Ecclesia usurpata reiciunt, falsitatis magistri. Horum spiritus est mendacii spiritus, non a Christo ipsa Veritate missus, sed a Patre mendacii cacodaemone instillatur. (P. Stanislaus a Iesu Maria Papczyński, Inspectio cordis).

 

* * * * * * * * * * * * *

 

Sed sciant omnes, quod ubicumque et qualitercumque homo moriatur in criminali peccato sine satisfactione et potest satisfacere et non satisfecit, diabolus rapit animam eius de corpore suo cum tanta angustia et tribulatione, quantam nullus scire potest, nisi qui recipit. Et omnia talenta et potestas, scientia et sapientia, quam putabat habere (cfr. Lc 8, 18), auferetur ab eo (Mc 4, 25)... Corpus comedunt vermes; et ita perdit corpus et animam in isto brevi saeculo et ibit in inferno, ubi cruciabitur sine fine. (S. Franciscus Assisiensis, Epistola ad fideles).

 

* * * * * * * * * * * * *

 

Novi anni et totius vitae felicitas in eo consistit, ut omnia temporis et actionum nostrarum momenta ad Dei solius gloriam dirigantur. Hoc Deus jure supremi dominii exigit, hoc nos essentiali servitutis titulo debemus. (S. Ignatius de Loyola).

 

* * * * * * * * * * * * *

 

Didicimus ergo iam, ibi esse Apostolicam Ecclesiam, ubi est doctrina Apostolorum. Porro doctrina Apostolorum ibi est, ubi est legitima Episcoporum successio a temporibus Apostolorum ad haec usque nostra: quae successio ubi non est, ibi non est Ecclesia Christi, sed Satanae synagoga. (Stanislaus Cardinalis Hosius, Confessio Catholicae Fidei Christiana. Dilingae, Anno salutis humanae, M. D. LVII. (1557). Caput XXVIII. Quod ubi legitima Episcoporum successio est, ibi doctrina Apostolorum, ibi vera sit, una, sancta, catholica, Apostolica Ecclesia).

 

* * * * * * * * * * * * *

 

Ferendi non sunt, qui Pontifici se dicto audientes fore profitentur, non autem Paulo, aut Iulio, sibique hoc arrogant, suum ut esse velint iudicium, quando ut Pontifex, quando ut Iulius decernat; quae si semel admissae fuerint captiones, omnis erit e terris obedientia sublata. Cur enim non eadem ratione sibi sumat quisquam, ut de regis sententia iudicet, quod Sigismundum, non autem regem pronuntiasse dicat? Nihil captione hac perniciosius cogitari potest. (Stanislaus Cardinalis Hosius, Confessio Catholicae Fidei Christiana. Dilingae, Anno salutis humanae, M. D. LVII. (1557). Caput XXVIII).

  

* * * * * * * * * * * * *

 

Catholicus non est, qui a Romana Ecclesia in fidei doctrina discordat. (Stanislaus Cardinalis Hosius).

 

* * * * * * * * * * * * *

 

Itaque certissimum est, eos omnes, qui opinionem aliquam Romanae Catholicaeque Ecclesiae contrariam tenent, et defendunt, atque ita sese ab illius unitate separant; si pertinaces in haeresi aut schismate vitam finierint, aeterna supplicia in inferno luituros, quamlibet iuste aliqui hic vivere videantur. (P. Ludovicus Blosius OSB, Speculum spirituale).

 

* * * * * * * * * * * * *

 

Cum diversae religiones opposita de Deo doceant, si quaelibet aeque vera, aeque bona, aeque Deo grata reputanda esset, Deus errorem approbare dicendus foret. Sic, v. gr., Catholici Christum tanquam Deum venerantur; Judaei vero eum ut malefactorem respuunt; si igitur utraque religio aeque vera, bona, et Deo grata exsisteret, tunc placeret Deo Christum simul ut Deum et ut malefactorem agnosci: quod absolute repugnat, cum Deus, summa veritas, nullum errorem approbare possit. Diversae igitur religiones nequeunt esse aequaliter verae; sed una sit vera, aliae falsae, oportet. (P. Ioannes Herrmann CSsR, Institutiones Theologiae Dogmaticae, T. I, editio septima, Lugduni-Lutetiae Parisiorum 1937, p. 79).

 

* * * * * * * * * * * * *

  

Hoc autem scito, quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa: erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati, scelesti, sine affectione, sine pace, criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate, proditores, protervi, tumidi, et voluptatum amatores magis quam Dei; habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes. Et hos devita. (S. Paulus Apostolus, Epistula ad Timotheum secunda III, 1-5).

 

* * * * * * * * * * * * *

 

Haereticum hominem post unam et secundam correptionem devita, sciens, quia subversus est, qui ejusmodi est, et delinquit, cum sit proprio judicio condemnatus. (S. Paulus Apostolus, Epistula ad Titum III, 10-11).

 

* * * * * * * * * * * * *

 

Aeternitatem cogita quisquis sapis;

Deo placere, dein juvare proximos,

Ecclesiam protegere, proterere haereses:

Hic finis esto, haec meta studiorum omnium.

(P. Philippus Labbeus SI)

 

* * * * * * * * * * * * *

 

Firmissime tene, et nullatenus dubites, Verbum carnem factum eandem humanam carnem semper veram habere, qua de Virgine Verbum Deus natus est, qua crucifixus et mortuus est, qua resurrexit et in coelum ascendit, et in dextera Dei sedet, qua etiam venturus est judicare vivos et mortuos. (S. Fulgentius Ruspensis Episcopus, De fide ad Petrum. Caput XX)

 

* * * * * * * * * * * * *

 

Canon VI. Si quis dixerit, intolerantiam illam, qua Ecclesia catholica omnes religiosas sectas a sua communione separatas proscribit et damnat, divino iure non praecipi; aut de veritate religionis opiniones tantum, non autem certitudinem haberi posse; ideoque omnes sectas religiosas ab Ecclesia tolerandas esse; anathema sit. (Acta et Decreta SS. Concilii Vaticani (1870), Primum Schema Constitutionis dogmaticae de Ecclesia Christi)

 

* * * * * * * * * * * * *

 

Necesse est profecto omnibus deinceps Catholicis, qui sese Ecclesiae matris legitimos filios probare student, ut sanctae sanctorum Patrum fidei inhaereant, adglutinentur, immoriantur, profanas vero profanorum novitates detestentur, horrescant, insectentur, persequantur. (S. Vincentius Lirinensis, Commonitorium adversus haereses. Tractatus Peregrini pro catholicae fidei antiquitate et universitate adversus profanas omnium haereticorum novitates, Caput XXXIII).

 

* * * * * * * * * * * * *

 

Ut soli soli oculos indulget aquila, ita unum cor hominis uni debetur Deo. In hoc habet omnia, extra quem nihil est omne, quod esse putatur: umbra boni, nec tam umbra quam deceptio. (S. Ignatius de Loyola).

 

* * * * * * * * * * * * *

Mundum reformaturus a seipso incipiat, secus oleum ac operam perditurus. (S. Ignatius de Loyola).

* * * * * * * * * * * * *

 

Firmissime tene, et nullatenus dubites, non omnes, qui intra Ecclesiam catholicam baptizantur, accepturos esse vitam aeternam, sed eos, qui percepto baptismate recte vivunt, id est qui se abstinuerunt a vitiis et concupiscentiis carnis. Regnum enim coelorum sicut infideles, haeretici atque schismatici non habebunt, sic catholici criminosi possidere non poterunt. (S. Fulgentius Ruspensis Episcopus, De fide seu de regula vere fidei ad Petrum. Caput XL).

 

* * * * * * * * * * * * *

 

Homines transeunt: sed veritas Domini manet in aeternum. (Thomas a Kempis, De imitatione Christi, I. 5. 2).
 

* * * * * * * * * * * * *

Omnium divinorum divinissimum est cooperari Deo in salutem animarum. (S. Dionysius Areopagita).

* * * * * * * * * * * * *

 

Certis in causis silere quam loqui praestat, nec vindice opus est stylo, ubi sui ipsius vindex est veritas... Ranarum coaxatio lunae splendori nihil detrahit: nec tibi oberunt calumniae, si eas non tam verbis quam factis diluas. (S. Ignatius de Loyola).

 

* * * * * * * * * * * * * 

 

Est autem hic observandum, pertinaciam illam, quae Haereticum facit, non tam temporis diuturnitate, quam prava voluntatis dispositione esse aestimandam, ut recte probat Melchior Canus sup. [lib. 12. De locis theologicis,] cap. 9. Nam si quis sciens ac volens errori alicui ab Ecclesia damnato, tanquam Fidei catholicae contrario, una solummodo hora, aut etiam minori adhuc temporis spatio adhaereret, haud dubie Haereticus censendus esset. (Ludovicus Abelly, Episcopus Ruthenensis, Medulla Theologica, Pars I. Ratisbonae 1859, p. 66).

 

* * * * * * * * * * * * *

 

Considera causam tot peccatorum: «Quia non crediderunt in me» (Joan. 16, 9). Nam in Haereticis, Ethnicis, et Judaeis infidelitas est fundamentum peccatorum: in malis Catholicis defectus vivae fidei, cum factis ostendunt, Christum non esse inspectorem judicemque peccatorum, et summo odio ea prosequentem, et pro iis abolendis passum. In te an sit tam viva fides, uti esse deberet, perpende, et ut sit, da operam. (P. Nicolaus Lancicius SI, De piis erga Deum et Coelites affectibus. Insinuatis in quaternis punctis meditationum pro singulis diebus totius anni. Oeniponte 1881, pp. 227-228).

 

* * * * * * * * * * * * * 

 

Obi. III. Secundum doctrinam Christi caritas est, qua homo placet Deo. Ergo quidquid credit, salvus erit, dummodo caritatem habeat.

 

Resp. Nego suppositum argumentationis. Nemo caritatem Dei habere potest, qui non credit, quae Deus credenda proponit. «Qui non credit, iam iudicatus est» (Io. 3, 18). S. Ioannes, qui adeo commendat caritatem, scribit: «Haec est victoria, quae vincit mundum, fides nostra. Quis est, qui vincit mundum, nisi qui credit, quoniam Iesus est Filius Dei» (I Io. 5, 4 sq.). (P. Christianus Pesch SI, Compendium Theologiae dogmaticae. Tomus I. Friburgi Brisgoviae MCMXXXV, p. 85).

 

* * * * * * * * * * * * * 

 

Nunc ut quaecunque hactenus dicta sunt in breve compendium redigamus, illud in summa colligimus, nullam prorsus esse concilii potestatem in eum, qui iure sit Pontifex. Et quamvis tria sint, in quibus prima fronte aliud videri possit, primum ubi plures de Pontificatu contendunt, alterum ubi Pontificis electio est irrita, tertium ubi fuerit haereticus Pontifex: horum tamen nihil conclusioni nostrae obsistit. Nam et in eo, quod primo diximus, ubi non apparet quis sit Pontifex perinde est ac si non esset, cum non esse et non apparere paria esse iudicentur. Quod autem secundo loco tractatum est, qui legitime non est electus, is neque Pontifex appellari meretur, nec Pontificia subnixus est autoritate. Is denique, qui in haeresim lapsus contumaciter in prava opinione perseverat, ne inter Pontifices quidem numeratur. Quae omnia evidentissimis rationibus et maximorum virorum autoritatibus, superius ita ostendimus, ut plura addere superfluum videatur. (Ioannes Hieronymus Cardinalis Albanus, Libri de potestate Papae et Concilii nouissima editio multis aucta lucubrationibus eiusdem autoris. Cum amplissimo repertorio. Venetiis MDLXI (1561), Prima pars, n. 214, p. 83).

 

* * * * * * * * * * * * *

 

Tanta est haereticorum calliditas, ut falsa veris malaque bonis permisceant, salutaribusque rebus plerumque erroris sui virus interserant, quo facilius possint pravitatem perversi dogmatis sub specie persuadere veritatis. (S. Isidorus Hispalensis, Sententiae, III, 12).

 

* * * * * * * * * * * * * 

 

1. Considera Messiam desideratum esse fontem inexhaustum (Isai. 12, 3), tum ratione divinitatis infinitae et immensae, tum ratione humanitatis, in qua sunt merita valoris infiniti, apta ad salvandos mundos infinitos, et infinities plura peccata abluenda, quam a te sunt commissa; hoc ponderando profunde exulta, habens bonum tam amplum et indeficiens, pro te praeparatum, et da operam, ut ad hauriendas ex hoc fonte aquas admittaris, iisque fruaris. 2. Considera, septem esse praecipuas scaturigines, per quas ex hoc fonte aquae salutares derivantur, scilicet septem sacramenta: quorum aquis partim anima, magis mortua quam est cadaver, reviviscit, partim vivens crescit et augetur, usque ad consecutionem vitae aeternae.... (P. Nicolaus Lancicius SI, De piis erga Deum et Coelites affectibus. Insinuatis in quaternis punctis meditationum pro singulis diebus totius anni. Oeniponte 1881, pp. 6-7).

 

* * * * * * * * * * * * *

 

Sacrosancta Romana Ecclesia, Domini et Salvatoris nostri voce fundata... firmiter credit, profitetur et praedicat, nullos intra catholicam Ecclesiam non exsistentes, non solum paganos, sed nec Iudaeos aut haereticos atque schismaticos, aeternae vitae fieri posse participes; sed in ignem aeternum ituros, «qui paratus est diabolo et angelis eius» (Mt 25, 41), nisi ante finem vitae eidem fuerint aggregati: tantumque valere ecclesiastici corporis unitatem, ut solum in ea manentibus ad salutem ecclesiastica sacramenta proficiant, et ieiunia, eleemosynae ac cetera pietatis officia et exercitia militiae christianae praemia aeterna parturiant. Neminemque, quantascumque eleemosynas fecerit, etsi pro Christi nomine sanguinem effuderit, posse salvari, nisi in catholicae Ecclesiae gremio et unitate permanserit. (Concilium Florentinum, Decretum pro Iacobitis. Ex Bulla Eugenii Papae IV Cantate Domino).

 

* * * * * * * * * * * * *

 

Orthodoxus seu rectae opinionis accipitur pro catholico, et e contra Heterodoxus. Orthodoxia seu recta opinio accipitur pro sana ac catholica doctrina. (Fr. Josephus Calasanctius Card. Vives OFMCap., Compendium Iuris Canonici Beatae Mariae Virgini dicatum. Romae 1905, p. 97).

 

* * * * * * * * * * * * *

 

Sola igitur catholica Ecclesia est quae verum cultum retinet. Hic est fons veritatis, hoc domicilium fidei, hoc templum Dei; quo si quis non intraverit vel a quo si quis exierit, a spe vitae ac salutis alienus est. (Lactantius, Divinae institutiones, 4, 30, 11).

 

* * * * * * * * * * * * *

 

Prima salus est, rectae fidei regulam custodire, et a constitutis Patrum nullatenus deviare. (S. Hormisdas, Papa).

 

* * * * * * * * * * * * *

 

In cruce salus, in cruce vita, in cruce protectio ab hostibus; in cruce infusio supernae suavitatis, in cruce robur mentis, in cruce gaudium spiritus; in cruce summa virtutis, in cruce perfectio sanctitatis. Non est salus animae, nec spes aeternae vitae, nisi in cruce. Tolle ergo crucem tuam et sequere Jesum, et ibis in vitam aeternam. Praecessit ille bajulans sibi crucem et mortuus est pro te in cruce, ut et tu tuam portes crucem, et mori affectes in cruce. Quia si commortuus fueris, etiam cum illo pariter vives. (De imitatione Christi, II. XII. 2).

 

* * * * * * * * * * * * *

 

DISCIPULUS. Quibus de causis signum crucis fit?

 

MAGISTER. Primum quidem fit ideo, ut contestemur nos Christianos esse, id est, milites Christi Imperatoris nostri, quod symbolum quoddam et tanquam vexillum sit, quo milites Christi ab inimicis Ecclesiae distinguantur, quales, Pagani, Judaei, Turcae et Haeretici sunt. (...) Sancta Ecclesia sponsa Dei est, illiusque Spiritus Sanctus est Magister. Unde periculum non est, illam decipi, aut quippiam facere, aut faciendum docere, quod Dei praecepto adversatur. (Robertus Bellarminus e Soc. Jesu S. R. E. Cardinalis, Christianae doctrinae copiosa explicatio. Posonii 1742, pp. 7, 88-89).

 

* * * * * * * * * * * * *

 

Hinc haereses et factae sunt frequenter et fiunt, dum perversa mens non habet pacem, dum perfidia discordans non tenet unitatem. Fieri vero haec Dominus permittit et patitur, manente propriae libertatis arbitrio; ut dum corda nostra et mentes nostras veritatis discrimen examinat, probatorum fides integra manifesta luce clarescat... Aversandus est talis atque fugiendus quisquis fuerit ab Ecclesia separatus. Perversus est hujusmodi et peccat, et est a semetipso damnatus. An esse sibi cum Christo videtur qui adversus sacerdotes Christi facit, qui se a cleri ejus et plebis societate secernit? Arma ille contra Ecclesiam portat, contra Dei dispositionem repugnat. Hostis altaris, adversus sacrificium Christi rebellis, pro fide perfidus, pro religione sacrilegus, inobsequens servus, filius impius, frater inimicus, contemptis episcopis et Dei sacerdotibus derelictis, constituere audet aliud altare, precem alteram illicitis vocibus facere, dominicae hostiae veritatem per falsa sacrificia profanare, nec scire quoniam qui contra ordinationem Dei nititur, ob temeritatis audaciam divina animadversione punitur. (S. Cyprianus, Episcopus Carthaginensis, De catholicae Ecclesiae unitate. Cracoviae 2013, pp. 9, 14).

 

* * * * * * * * * * * * *

 

Nullus quippe Christianus debet disputare, quomodo quod Catholica Ecclesia corde credit et ore confitetur, non sit; sed semper eandem fidem indubitanter tenendo, amando et secundum illam vivendo, humiliter quantum potest, quaerere rationem quomodo sit. Si potest intelligere, Deo gratias agat; si non potest, non immittat cornua ad ventilandum, sed submittat caput ad venerandum. (S. Anselmus Cantuariensis, De fide Trinitatis et de Incarnatione Verbi, c. 2).

 

* * * * * * * * * * * * *

 

In novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis daemoniorum. (S. Paulus Apostolus, 1 Tim. 4, 1).

 

* * * * * * * * * * * * *

 

Filius Dei nobis duplicem viam ostendit. Una via est lata et illa vadit ad infernum, quam debemus multum cavere. Alia est arta et illa vadit ad regnum caelorum et illam debemus fortiter tenere. Prima igitur via dicitur esse lata et hoc ideo, quia multi sunt, qui per eam ambulaverunt, quia Lucifer cum infinito exercitu quando trusus fuit de caelo, per eam ambulavit Adam et Eva, per eandem viam ambulaverunt Sodomitae, quando quinque civitates et tres terrae cum omnibus hominibus et cum omni substantia absorpti sunt, per eandem viam ambulaverunt, qui per diluvium perierunt. Et quia tot daemones et homines, qui sunt sine numero, per eam ambulaverunt, merito dicitur lata esse. Dicitur etiam merito lata, quia multi sunt, qui per eam hodie ambulant, quia omnes Iudaei, omnes gentiles, omnes haeretici, etiam inter nos homines Christianos septem exercitus cotidie vadunt per istam viam, videlicet omnes superbi, invidi, iracundi, luxuriosi, gulosi, avari et acediosi. Quando etiam moriuntur mille homines, vix una vel plures animae salvantur et omnes aliae per istam viam transeunt et ideo merito dicitur esse lata. (P. Peregrinus de Opole OP, Sermo in festo sancti Bartholomaei apostoli).

 

* * * * * * * * * * * * *

 

Videns autem diabolus templa daemonum deseri, et in nomen liberantis Mediatoris currere genus humanum, haereticos movit, qui sub vocabulo Christiano doctrinae resisterent Christianae, quasi possent indifferenter sine ulla correptione haberi in Civitate Dei, sicut Civitas confusionis indifferenter habuit philosophos inter se diversa et adversa sentientes. Qui ergo in Ecclesia Christi morbidum aliquid pravumque sapiunt, si correpti ut sanum rectumque sapiant, resistunt contumaciter, suaque pestifera et mortifera dogmata emendare nolunt, sed defensare persistunt; haeretici fiunt, et foras exeuntes habentur in exercentibus inimicis. Etiam sic quippe veris illis catholicis membris Christi malo suo prosunt, dum Deus utitur et malis bene, et diligentibus eum omnia cooperantur in bonum. (S. Augustinus, De Civitate Dei. XVIII. 51).


* * * * * * * * * * * * * 

 

Magnum praesidium est fides integra, fides vera, in qua nec augeri ab ullo quidquam, nec minui potest: quia nisi una est, fides non est. (S. Leo Magnus, Sermo XXIV. In Nativitate Domini IV, 6).

 

* * * * * * * * * * * * *

 

Per paucam instructionem intellectus, in scientiis praesertim divinis, causantur nonnumquam errores, in eis, qui se totos devotioni tradiderunt, dum voluerunt plus sapere, quam sibi satis erat. (Ioannes Gerson).

 

* * * * * * * * * * * * *

 

Absolute quidem necessarium est illud sine quo nullus salutem consequi potest, sicut gratia Christi, et sacramentum Baptismi, per quod aliquis in Christo renascitur. Ex suppositione autem est necessarium sacramentum poenitentiae, quod quidem necessarium non est omnibus, sed peccato subiacentibus... Peccatum autem, cum consummatum fuerit, generat mortem, ut dicitur Iac. I. Et ideo necessarium est ad salutem peccatoris quod peccatum removeatur ab eo. Quod quidem non potest fieri sine poenitentiae sacramento, in quo operatur virtus passionis Christi per absolutionem sacerdotis simul cum opere poenitentis, qui cooperatur gratiae ad destructionem peccati. Sicut enim dicit Augustinus: Qui creavit te sine te, non iustificabit te sine te. Unde patet quod sacramentum poenitentiae est necessarium ad salutem post peccatum, sicut medicatio corporalis postquam homo in morbum periculosum inciderit. (S. Thomas de Aquino, Summa theologica, IIIª q. 84 a. 5 co).

  

* * * * * * * * * * * * *

 

"«Animalis homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei" (1 Cor. 2, 14). Spiritus Sanctus accendit affectum ad diligendum spiritualia bona, sensibilibus bonis contemptis, sed ille qui est animalis vitae non potest capere hujusmodi spiritualia bona, quia qualis unusquisque est, talis finis videtur ei. (S. Thomas Aquinas).

 

* * * * * * * * * * * * *

 

Epistol. 162, in principio, [S. Augustinus] docet cavendum omnino esse a communicatione haereticorum, praeterquam in his quae ad eorum conversionem ordinantur. Ergo maxime in his quae ad religionem pertinent. Multaque extant antiquitatis monumenta, quibus constat Sanctos Patres a ritibus haereticorum, maxime vero ab omni communicatione cum eis in sacris abhorruisse. (R. P. Franciscus Suarez SI, Defensio Fidei catholicae adversus anglicanae sectae errores, [in:] Opera omnia. Tomus vigesimus quartus. Parisiis MDCCCLIX, p. 709).

 

* * * * * * * * * * * * *

 

Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae, quod in simplicitate cordis et sinceritatis Dei, et non in sapientia carnali, sed in gratia Dei conversati sumus in hoc mundo. (S. Paulus Apostolus, 2 Cor. 1, 12).

 

* * * * * * * * * * * * *

 

Considera Domini Dei potentiam in convertendis peccatoribus, praesertim in malo diu occupatis, quam rem Sancti Patres ipsa mundi creatione dicunt difficiliorem ob humanae voluntatis resistentiam, cui par alia non est in creatione rerum naturalium. Id experientia in te docet, qui tot mediis non juvaris ad purgandum cor a peccatis levibus, ad quae natura non ita propendet, uti ad gravia in saecularibus. Confundere igitur, veniam pete et opem Beatissimae ac purissimae Matris implora, ut ab eo, qui potens est, et qui fecit illi magna, impetret tibi potentissima auxilia ad te a tuis peccatis convertendum, et ad omne bonum inducendum. (P. Nicolaus Lancicius SI, De piis erga Deum et Coelites affectibus. Insinuatis in quaternis punctis meditationum pro singulis diebus totius anni. Oeniponte 1881, p. 412).

 

* * * * * * * * * * * * *

 

Est enim via regia, sancta Dei Ecclesia, et iter veritatis... Agite itaque servi Dei, vos filii sanctae Ecclesiae, qui certam regulam novistis, et via veritatis inceditis, ne retrahamini vocibus, et uniuscuiusque confictae professionis verbis. Erroneae enim sunt horum viae, et acclivis callis adulteratae ipsorum intelligentiae. (S. Epiphanius, Adversus haereses, LIX).

 

* * * * * * * * * * * * *

 

Peccavit homo, et factus est reus ; natus est homo Deus, ut liberaretur reus. Homo igitur cecidit, sed Deus descendit. Cecidit homo miserabiliter, descendit Deus misericorditer. Cecidit homo per superbiam, descendit Deus cum gratia. – Ut panem Angelorum manducaret homo, Dominus Angelorum factus est homo. – Natus est nobis in tempore per voluntatem, ut nos perducat ad Patris aeternitatem. (S. Augustinus).

 

* * * * * * * * * * * * *

Contere Domine fortitudinem inimicorum Ecclesiae tuae, et disperge illos in virtute tua; ut cognoscant, quia non est alius, qui pugnet pro nobis, nisi tu Deus noster. Quoniam Rex noster sperat in te, Domine, inveniatur manus tua omnibus inimicis eius, et dextera tua protegat eum. (Antiphona. [in:] Martinus Szyszkowski, Episcopus Cracoviensis, Reformationes Generales ad Clerum et populum Dioecesis Cracoviensis pertinentes. Cracoviae 1621, p. 133).

 

* * * * * * * * * * * * *

 

Ad hoc unigenitus Dei Filius formam infirmitatis nostrae suscepit, ad hoc invisibilis non solum visibilis, sed etiam despectus apparuit, ad hoc contumeliarum ludibria, irrisionum opprobria passionumque tormenta toleravit, ut superbum non esse hominem doceret humilis Deus. (S. Gregorius Magnus).

 

* * * * * * * * * * * * *

 

Ecclesia sancta corpus est Christi uno Spiritu vivificata et unita fide una et sanctificata. (Hugo a S. Victore, De sacramentis christianae fidei, lib. II, p. 2, c. 2).

 

* * * * * * * * * * * * *

 

Per Mariam ad Christum accedimus, et per Christum gratiam Spiritus Sancti invenimus. (S. Bonaventura).

 

* * * * * * * * * * * * *

 

Ecclesia non errat, non modo, quia semper habet sponsum Christum, sed etiam quia regitur magisterio Spiritus Sancti ipsam nunquam deserentis. (Joannes Eckius, Enchiridion locorum communium adversus Lutherum, et alios hostes Ecclesiae. Lugduni 1571, p. 13).

 

* * * * * * * * * * * * *

 

Sectae itaque protestanticae sunt totidem synagogae Satanae, quae in hoc unum conspirant, ut, duce Satana, oppugnent iugiter Christi Ecclesiam. (P. Sanctus Schiffini SI, De vera Religione seu de Christi Ecclesia eiusque munere doctrinali. Senis. Ex officina Pontif. S. Bernardini. A. D. MCMVIII, p. 386).

 

* * * * * * * * * * * * *

 

Quinam Ecclesiae militantis finibus non contineantur? Ex quo fit, ut tria tantummodo hominum genera ab ea excludantur: primo infideles, deinde haeretici et schismatici, postremo excommunicati. Ethnici quidem, quod in Ecclesia nunquam fuerunt, neque eam unquam cognoverunt, nec ullius sacramenti participes in populi christiani societate facti sunt; haeretici vero atque schismatici, quia ab Ecclesia desciverunt: neque enim illi magis ad Ecclesiam spectant, quam transfugae ad exercitum pertineant, a quo defecerunt. Non negandum tamen, quin in Ecclesiae potestate sint, ut qui ab ea in iudicium vocentur, puniantur et anathemate damnentur. Postremo etiam excommunicati, quod, Ecclesiae iudicio ab ea exclusi, ad illius communionem non pertineant, donec resipiscant. (Catechismus Romanus ex decreto Concilii Tridentini, De IX Symb. Art., Cap. X, § 9).

 

* * * * * * * * * * * * *

 

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMIV-MMXVII, Kraków 2004-2017

REDITUS AD INDICEM GENERALEM: