DEFENSIO

 

FIDEI CATHOLICAE ET APOSTOLICAE

 

ADVERSUS

 

ANGLICANAE SECTAE ERRORES

 

CUM RESPONSIONE AD APOLOGIAM PRO JURAMENTO FIDELITATIS

 

ET PRAEFATIONEM MONITORIAM SERENISSIMI JACOBI MAGNAE BRITANNIAE REGIS

 

AD SERENISSIMOS TOTIUS CHRISTIANI ORBIS CATHOLICOS REGES ET PRINCIPES

 

AUCTORE

 

FRANCISCO SUAREZ

 

e Societate Jesu

 

IN CONIMBRICENSI ACADEMIA SACRAE THEOLOGIAE PRIMARIO PROFESSORE

 

––––––––

 

 

Defensio Fidei catholicae et apostolicae adversus Anglicanae sectae errores (djvu, 183.9 Mb)

 

DjVu software: DjVuBrowserPlugin.exe (exe, 15.4 Mb) 

 

–––––––––

 

LECTORI BENIGNO

 

EDITOR NEAPOLITANUS

 

R. C.

 

Cum diu multumque cogitarem, ecquod opus typis ederem, quod tristissima hac aetate ad sacrosanctam Iesu Christi Ecclesiam propugnandam potissimum, atque in re tanti momenti quam maximam lucem allaturum foret; illud profecto recudendum occurrit, quod celeberrimus e S. I. philosophus ac theologus Franc. Suarez adversus sectam Anglicanorum scribendum, atque in vulgus proferendum curavit.

 

Henricus VIII. magnae Britanniae rex, ut in suo regno, contempta apostolicae Sedis potestate, divortii sententiam contra Catharinam uxorem suam liberius proferri liceret, novam religionis invexit formam, et novae ecclesiae caput seipsum constituens decrevit, ut nulla in ecclesiasticis negotiis pontificia opus esset auctoritate. Intra breve tempus, ait Sanderus anglicani schismatis scriptor, lib. 2, tremendum sacrificium, divina officia, sacramenta omnia ritu catholico in Anglia fieri desierunt. Eamdem gubernandae Angliae rationem tenuit post Henricum Elisabetha, simul ac regni solium arripuit, seque supremam et temporalem et spiritualem renunciavit gubernatricem, subditosque suos iurandi formula iuris obstringere voluit. Ad hoc idem solium assumpto denique Iacobo, maior in animum eius invasit impietatis furor, quam in Henricum ipsum et Elisabetham. Hic enimvero, quo pontificiam auctoritatem et reverentiam magis magisque labefactaret, ac prosterneret, catholicos principes regesque ad suae religionis communionem incitavit, et protestantium auxilium sibi adiunxit, ut consociatis armis vis unita fortior evaderet. Editis igitur Apologia pro iuramento fidelitatis et Epistola ad principes christianos, truculentius, quam antea ab Henrico et Elisabetha excitatum erat, bellum indixit Ecclesiae sanctae Dei eiusque Vicario romano Pontifici.

 

Iam vero auctor noster Suarez magno, quo flagrabat, fidei ac veritatis amore, nec non sapientia ingenioque potens contra regis doctrinam atque pestiferas haereses longe lateque in Anglia grassantes cum sua Defensione fidei catholicae et apostolicae collato pede pugnavit. Quo in opere clarissimam invenies contra novatorum errores biblicorum locorum expositionem sacro textui scite congruentem. Invenies sacrorum conciliorum summorumque Pontificum sanctiones, nec non sanctorum patrum testimonia ad fidei veritates confirmandas. Invenies firmissima argumenta, quibus perdifficiles quaestiones ita dilucide pertractat, ut veritas ubique innotescat. Invenies rationum momenta supernaturalem summi Pontificis potestatem tuentia, ac Iacobi regis, sibi spiritualem auctoritatem arrogantis, summam iniustitiam asserentia. Invenies magnam dexteritatem in detegendis erroribus contra Fidem in iuramento fidelitatis delitescentibus. Invenies denique admirabilem sapientiam, magnamque vim rationum, quibus ita adversarios ad incitas redigit, ut nullum illis maneat effugium, nullus respondendi modus, nisi inanis verborum contentio et conviciorum iactatio, quae hostium furentium ac phanaticorum omnino sunt.

 

Cum igitur tristiora, quo fato misero funestoque, iam rediisse tempora conspicimus, illud pro certo habeo, quod clericalis ordo, et quisquis ecclesiasticae militiae nomen dedit, eiusque in spem succrescit, in id celeberrimum opus se totum conferat. Siquidem illud praecipuum clericalis ministerii munus, illud unum est opus, totis viribus Ecclesiae bono advigilare, sacrosancta iura tueri, nec non verbo et scriptis, re et sententiis ab audaci quidlibet scribendi, aut effutiendi licentia eius sanctitatem vindicare, quam fuso sanguine Rex regum acquisivit Christus.

 

Quae cum ita se habeant, nunc Ecclesiae, Sacerdotii, Pontificatus causam agi nemo non videt. Huc igitur sedulo incumbant iuvenes, sacerdotes, animarum pastores; ut viribus collatis in infensissimos hostes parati, validisque armis instructi fortius pugnando, gloriosum valeant de ipsis referre triumphum.

 

–––––––––

 

DEFENSIO

 

FIDEI CATHOLICAE

 

ADVERSUS ANGLICANAE SECTAE ERRORES

 

CUM RESPONSIONE AD APOLOGIAM PRO JURAMENTO FIDELITATIS, ET

EPISTOLAM AD PRINCIPES CHRISTIANOS SERENISSIMI JACOBI ANGLIAE REGIS

 

–––––––

 

INDEX

 

LIBRORUM ET CAPITUM

 

HUJUS OPERIS.

 

–––––

 

LIBER PRIMUS

 

QUANTUM ANGLICANA SECTA A FIDE CATHOLICA DISSIDEAT.

 

CAPUT. I. De fidei catholicae progressu, et statu Anglicanae gentis a prima ejus conversione usque ad praesentia tempora. 5

 

CAPUT. II. Sectam Anglicanam a fide vera discessisse. 6

 

CAPUT. III. Ecclesiam Christi non posse veram fidem amittere ostenditur, et ratio facta roboratur. 13

 

CAPUT. IV. Non posse Catholicam Ecclesiam etiam per ignorantiam in rebus fidei errare. 17

 

CAPUT. V. Romanam Ecclesiam eamdem fidei stabilitatem habere quam Catholica, ostenditur, et adversariorum evasioni occurritur. 20

 

CAPUT. VI. Stabilitas fidei et Ecclesiae Romanae, traditione ostenditur. 25

 

CAPUT. VII. Excluditur tertia evasio haereticorum, quam per distinctionem Ecclesiae visibilis et invisibilis confingunt. 31

 

CAPUT. VIII. Occurritur adversariorum objectionibus, et quo sensu Ecclesia visibilis sit, exponitur. 37

 

CAPUT. IX. Regem Angliae, cum nec Scripturam integram, nec verbum Dei non scriptum admittat, fidei vere christianae defensorem non esse ostenditur. 43

 

CAPUT. X. Ex fundamento et ratione credendi regis Angliae, ipsum non esse fidei vere christianae defensorem ostenditur. 50

 

CAPUT. XI. Verae fidei christianae fundamentum non esse in privato spiritu ponendum. 53

 

CAPUT. XII. Ex nomine (Catholicae) Anglicanam Sectam fidem catholicam non esse ostenditur. 61

 

CAPUT. XIII. Objectionibus contra doctrinam superioris capitis occurritur. 68

 

CAPUT. XIV. Ex ratione catholici nominis, discursus capitis praecedentis confirmatur. 69

 

CAPUT. XV. Catholicam dici Ecclesiam, quia per totum orbem diffusa est ostenditur, et haereticis occurritur. 73

 

CAPUT. XVI. Quomodo verum sit Ecclesiam Catholicam per totum orbem diffusam. 78

 

CAPUT. XVII. In Anglicano schismate fidem apostolicam non esse. 85

 

CAPUT. XVIII. Objectioni contra doctrinam superioris capitis occurritur. 90

 

CAPUT. XIX. Sectam Anglicanam nullius antiqui Martyris sanguine decoratam, sed potius damnatam esse ostenditur. 94

 

CAPUT. XX. Veros nostrorum temporum Martyres non Anglicanam sectam, sed Romanam fidem illustrasse. 99

 

CAPUT. XXI. Anglicanam sectam vel propter solam schismatis  turpitudinem detestabilem esse. 102

 

CAPUT. XXII. Anglicanum schisma in manifestam haeresim et apostaticam doctrinam transiisse. 106

 

CAPUT. XXIII. Anglicanum schisma pertinaciter sectantes, neque ab haeresi, neque ab haereticorum nota excusari posse. 111

 

CAPUT. XXIV. Rationes, quibus rex haeretici maculam fugere studet, refelluntur. 116

 

CAPUT. XXV. Immerito Anglicanam sectam, fidem suam et Ecclesiae auctoritatem ad quingentesimum Christi annum limitare. 120

 

Summa et conclusio totius libri, cum apostrophe ad Angliae regem. 124

 

LIBER SECUNDUS

 

DE PECULIARIBUS ERRORIBUS DE MATERIA FIDEI CATHOLICAE, QUOS REX ANGLIAE PROFITETUR.

 

CAPUT. I. De praesentia corporis et sanguinis Christi in sacrosancto Eucharistiae sacramento. 126

 

CAPUT. II. Substantiam panis et vini sub speciebus consecratis non remanere. 133

 

CAPUT. III. De Transsubstantiationis veritate. 135

 

CAPUT. IV. Eucharistiam latriae adoratione convenienter adorari, et in hunc finem elevari et circumgestari. 136

 

CAPUT. V. De laicorum sub una tantum specie communione. 139

 

CAPUT. VI. De missis privatis. 147

 

CAPUT. VII. De erroribus qui circa cultum et invocationem Beatae Virginis in regis Praefatione notantur. 150

 

CAPUT. VIII. De iis quae circa cultum Sanctorum in regis Praefatione notantur. 156

 

CAPUT. IX. De Sanctorum invocatione. 159

 

CAPUT. X. De Sanctarum reliquiarum custodia et veneratione. 168

 

CAPUT. XI. De vera imaginum Sanctorum veneratione, seu adoratione. 173

 

CAPUT. XII. Objectionibus Regis contra imaginum venerationem satisfit. 180

 

CAPUT. XIII. De imaginibus Dei, ut Deus est. 184

 

CAPUT. XIV. De Crucis Christi adoratione. 186

 

CAPUT. XV. De errore circa Purgatorium. 188

 

CAPUT. XVI. De erroribus circa Ecclesiae ritus et benedictiones. 196

 

Summa et totius libri conclusio, cum apostrophe ad Angliae regem. 199

 

LIBER TERTIUS

 

DE SUMMI PONTIFICIS SUPRA TEMPORALES REGES EXCELLENTIA, ET POTESTATE.

 

CAPUT. I. Utrum principatus politicus legitimus et a Deo sit. 203

 

CAPUT. II. Utrum principatus politicus immediate a Deo sit, seu ex divina institutione. 206

 

CAPUT. III. Fundamentis et objectionibus regis Angliae contra doctrinam superioris capitis satisfit. 212

 

CAPUT. IV. Utrum inter Christianos sit legitima potestas civilis, cui Christiani parere teneantur. 217

 

CAPUT. V. Utrum reges Christiani in civilibus seu temporalibus supremam potestatem habeant, et quo jure. 224

 

CAPUT. VI. Utrum sit in Ecclesia Christi spiritualis potestas jurisdictionis externae, et quasi politicae a temporali distincta. 231

 

CAPUT. VII. Potestatem regendi Ecclesiam in rebus spiritualibus seu ecclesiasticis rebus, in temporalibus regibus seu Principibus non existere, auctoritate probatur. 238

 

CAPUT. VIII. Eadem veritas rationibus confirmatur. 243

 

CAPUT. IX. Solvuntur aliquae objectiones contra veritatem in superioribus capitibus probatam. 248

 

CAPUT. X. Utrum Christus Dominus supremam Ecclesiae spiritualem potestatem Petro contulerit. 253

 

CAPUT. XI. Objectionibus contra doctrinam superioris capitis satisfit. 261

 

CAPUT. XII. An primatus Petri perpetuo et per successionem in Ecclesia perseveret. 268

 

CAPUT. XIII. Romanum Episcopum verum Petri successorem esse, et in eo Petri potestatem perseverare, ex divina Scriptura credendum esse ostenditur. 271

 

CAPUT. XIV. Romanum Pontificem successorem esse Petri testimoniis Sanctorum Patrum ostenditur. 275

 

CAPUT. XV. Pontificem Romanum in dignitate, et potestate, ac primatu Ecclesiae, successorem esse Petri, eorumdem Pontificum auctoritate comprobatur. 277

 

CAPUT. XVI. Occurritur Protestantibus argumentum ex Pontificum traditione sumptum eludentibus, et auctoritate Conciliorum confirmatur. 283

 

CAPUT. XVII. Eadem traditio Patrum auctoritate confirmatur. 287

 

CAPUT. XVIII. Duabus objectionibus, contra primatum Pontificis ex Scriptura et Conciliis desumptis, satisfit. 292

 

CAPUT. XIX. Explicantur quaedam loca Gregorii, quae rex objicit, et veri tituli Romani Episcopi defenduntur. 296

 

CAPUT. XX. Aliis objectionibus ex factis imperatorum et conjecturis desumptis satisfit. 298

 

CAPUT. XXI. Utrum personae principum seu regum temporalium spirituali potestati Summi Pontificis subjectae sint. 302

 

CAPUT. XXII. Reges christianos non solum quoad personas, sed etiam quoad regiam potestatem, id est, non solum ut homines, sed etiam ut reges christianos potestati Pontificis subjici. 308

 

CAPUT. XXIII. Pontificem Summum potestate coerciva in reges uti posse usque ad depositionem a regno, si causa subsistat. 314

 

CAPUT. XXIV. Objectionibus contra doctrinam superiorum capitum ex Scriptura petitis occurritur. 322

 

CAPUT. XXV. Alteri objectioni ex factis regum, quae in veteri Testamento narrantur, sumptae satisfit. 328

 

CAPUT. XXVI. Argumento sumpto ex comparatione regis et Pontificis satisfit. 333

 

CAPUT. XXVII. Aliis objectionibus ex Conciliis sumptis satisfit. 337

 

CAPUT. XXVIII. Patrum testimoniis, quae rex objicit, satisfit. 340

 

CAPUT. XXIX. Objectionibus ex rei novitate, et factis imperatorum regumque desumptis satisfit. 343

 

CAPUT. XXX. Objectionibus ex nonnullis rationibus desumptis satisfit. 347

 

Summa praecedentis libri cum apostrophe ad regem Angliae. 350

 

LIBER QUARTUS

 

DE IMMUNITATE ECCLESIASTICA, SEU EXEMPTIONE CLERICORUM A JURISDICTIONE TEMPORALIUM PRINCIPUM.

 

CAPUT. I. Quid nominibus ecclesiasticae immunitatis, libertatis ac exemptionis significetur. 354

 

CAPUT. II. Utrum clerici in spiritualibus et ecclesiasticis causis a potestate principum saecularium jure divino exempti sint. 359

 

CAPUT. III. Utrum personae ecclesiasticae a jurisdictione principum, etiam in rebus et causis temporalibus, eximi potuerint, et exemptae sint. 362

 

CAPUT. IV. Utrum Summus Pontifex omni jure divino et humano ab omni jurisdictione saecularium principum exemptus sit. 370

 

CAPUT. V. Expenditur locus Matthei: Da eis pro me et te, pro Summi Pontificis exemptione. 373

 

CAPUT. VI. Objectionibus contra resolutionem superiorum capitum satisfit. 378

 

CAPUT. VII. Sextae objectioni satisfit, et tractatur quaestio, an Papa possit se humano judicio submittere. 383

 

CAPUT. VIII. Utrum clerici omnes sub Pontifice existentes a jurisdictione temporalium principum jure divino exempti sint, et tractantur duae contrariae opiniones. 387

 

CAPUT. IX. Privilegium fori clericorum jure divino et humano esse fundatum, et quomodo id intelligendum sit. 393

 

CAPUT. X. Quomodo singulis clericorum vel personarum ecclesiasticarum ordinibus exemptio ecclesiastica jure divino conveniat. 401

 

CAPUT. XI. Utrum, secluso jure divino immediato, potuisset exemptio clericorum per jus canonicum sine adminiculo juris civilis introduci. 406

 

CAPUT. XII. Utrum privilegium fori clericorum etiam jure civili fundatum sit. 412

 

CAPUT. XIII. Difficultati, quae ex praecedenti capite oritur, occurritur, et quomodo Ecclesia diversis temporibus privilegio fori usa fuerit, explicatur. 415

 

CAPUT. XIV. Qualis sit clericorum exemptio in causis civilibus. 421

 

CAPUT. XV. Qualis sit exemptio clericorum in causis criminalibus. 427

 

CAPUT. XVI. An privilegium fori exemptionem a legibus civilibus includat, et qualis illa sit. 432

 

CAPUT. XVII. Quale sit Ecclesiarum privilegium quoad suam suorumque bonorum exemptionem ab oneribus, et potestate saeculari. 438

 

CAPUT. XVIII. An exemptio a tributis saecularibus conveniat Ecclesiis earumque bonis, quatenus Christi patrimonium sunt. 442

 

CAPUT. XIX. An exemptio a tributis saecularibus conveniat Ecclesiae et rebus sacris, ob earum specialem sanctitatem seu consecrationem. 444

 

CAPUT. XX. Utrum quaelibet bona, cum ecclesiastica fiunt, eo ipso sint ab omni tributo et onere civili illis inhaerente exempta. 447

 

CAPUT. XXI. Aliquibus objectionibus occurritur, et quam sit antiqua hac bonorum ecclesiasticorum exemptio obiter explicatur. 456

 

CAPUT. XXII. Qualis sit exemptio ecclesiastica quoad personalia onera clericorum. 461

 

CAPUT. XXIII. Utrum redditus ecclesiastici clericorum a tributis exempti sunt. 466

 

CAPUT. XXIV. Utrum patrimonialia et in universum bona temporalia clericorum sub communibus legibus saecularium tributorum comprehendantur. 469

 

CAPUT. XXV. An clerici teneantur ad onera realia solvenda, quae rebus immobilibus adhaerent. 472

 

CAPUT. XXVI. An clerici ad communes civium expensas contribuere teneantur. 474

 

CAPUT. XXVII. Utrum omnes clerici, tam in sacris quam in minoribus constituti, et in statu clericali perseverantes, integre gaudeant ecclesiastica libertate. 480

 

CAPUT. XXVIII. An clerici conjugati privilegio ecclesiasticae exemptionis gaudeant. 487

 

CAPUT. XXIX. Utrum aliae personae ecclesiasticae ordinem nullum habentes exemptione fori integre gaudeant. 490

 

CAPUT. XXX. An privilegium immunitatis clericorum ab aliquo homine revocari possit. 494

 

CAPUT. XXXI. Utrum privilegium clericorum possit per renuntiationem amitti vel diminui. 501

 

CAPUT. XXXII. Utrum privilegium clericorum consuetudine amitti vel minui possit. 505

 

CAPUT. XXXIII. Quibus modis possit immunitas ecclesiastica violari. 511

 

CAPUT. XXXIV. Quibus modis actiones contra libertatem ecclesiasticam excusari soleant, et quid de illis judicandum sit. 515

 

Superioris libri summa. 529

 

LIBER QUINTUS

 

DE ANTICHRISTO, CUJUS NOMEN, ET PERSONAM PER CALUMNIAM ET INJURIAM, FALSO PROTESTANTES PONTIFICI ATTRIBUUNT.

 

CAPUT. I. De Antichristi nomine, ejusque varia significatione. 532

 

CAPUT. II. Utrum Antichristus proprie dictus sit homo aliquis singularis, vel sedes aliqua seu imperium. 535

 

CAPUT. III. Duabus Protestantium objectionibus ex Daniele et Paulo sumptis contra doctrinam superioris capitis satisfit. 538

 

CAPUT. IV. Alteri objectioni ex capite 17 Apocalypsis sumptae contra eamdem resolutionem capitis secundi satisfit. 541

 

CAPUT. V. De tempore persecutionis et morte Antichristi. 546

 

CAPUT. VI. Primae objectioni regis Angliae contra doctrinam superioris capitis satisfit. 552

 

CAPUT. VII. Alteri objectioni regis Angliae ex capite 18 Apocalypsis desumptae satisfit. 555

 

CAPUT. VIII. Tertiae objectioni regis Angliae ex variis novi Testamenti verbis desumptae satisfit. 561

 

CAPUT. IX. Alteri difficultati occurrendo, tempus regni Antichristi et initium ejus amplius declaratur. 572

 

CAPUT. X. Aliis duobus argumentis satisfit, et obiter nonnullae Catholicorum opiniones de tempore Antichristi refelluntur. 577

 

CAPUT. XI. Antichristi tempore duos veros homines ad testimonium contra illum ferendum mittendos esse, ex capite 11 Apocalypsis contra duas falsas Protestantium expositiones ostenditur. 583

 

CAPUT. XII. Eliam et Enoch esse testes illos, qui contra Antichristum mittendi sunt, ostenditur. 589

 

CAPUT. XIII. Joannem per duos testes, Enoch, et Eliam intellexisse, conjectura, et Patrum auctoritate ostenditur. 594

 

CAPUT. XIV. Utrum ex aliis Scripturae locis ostendi possit, Eliam, et Enoch futuros esse secundi Christi adventus praecursores, et testes contra Antichristum. 598

 

CAPUT. XV. Antichristi sedem et loco, et gradu longissime a Pontificis sede distare. 605

 

CAPUT. XVI. Ubi futura sit Antichristi sedes. 610

 

CAPUT. XVII. Ex descriptione personae Antichristi, quam Paulus tradit 2 ad Thess. 2, illum Pontificis adversarium maximum, potius quam Papam esse futurum, evidenter ostenditur. 614

 

CAPUT. XVIII. Quae ex visionibus cap. 6 et 9 Apocalypsis rex inducit, refelluntur. 620

 

CAPUT. XIX. Idem ex cap. 13 ostenditur, et omnia, qua rex ex illo decerpit, refelluntur. 628

 

CAPUT. XX. Quae circa 14, 15 et 16 caput Apocalypsis rex notat, discutiuntur. 638

 

CAPUT. XXI. Ex visione capitit 17 et sequentibus Apocalypsis novum de Antichristo errorem confutari potius quam confirmari. 640

 

CAPUT. XXII. Ex descriptione Antichristi a Daniele Propheta tradita, fabula de Antichristianismo Romano evidenter refellitur. 648

 

Eorum, quae in hoc libro tractantur summa, cum apostrophe ad regem Angliae. 658

 

LIBER SEXTUS

 

DE JURAMENTO FIDELITATIS REGIS ANGLIAE.

 

CAPUT. I. Quis sit praesentis controversiae scopus et causae status, et quae ratio disputandi in ea servanda sit. 664

 

CAPUT. II. Utrum in prima parte formulae juramenti, aliquid praeter obedientiam civilem et contra ecclesiasticam jurandum proponatur. 667

 

CAPUT. III. In secunda juramenti parte aliquid etiam ultra civilem obedientiam, et contra ecclesiasticam jurandum offerri. 670

 

CAPUT. IV. Utrum in tertia parte juramenti aliquid ultra civilem obedientiam contra doctrinam catholicam contineatur. 675

 

CAPUT. V. De ultima parte juramenti, et erroribus in ea contentis. 683

 

CAPUT. VI. Rationes, quibus juramentum defenditur, expenduntur. 685

 

CAPUT. VII. Summum Pontificem non solum potuisse, sed etiam debuisse Catholicos Anglos a professione dicti juramenti sua monitione avertere. 694

 

CAPUT. VIII. Possintne Angli, hoc juramentum admittentes, aliqua ratione aut modo a culpa excusari. 698

 

CAPUT. IX. Liceatne Catholicis Anglis templa haereticorum adire, et cum eis in ritibus communicare sine intentione cultus vel cooperationis cum illis, solum propter temporalem poenas vitandas. 702

 

CAPUT. X. An vexatio, quam in Anglia Catholici patiuntur, sit vera religionis christianae persecutio. 714

 

CAPUT. XI. An qui propter Romanam religionem et obedientiam in Anglia morte mulctati sunt, inter veros martyres sint annumerandi. 722

 

CAPUT. XII. Ad ea quae contra secundum Breve Pontificium, et contra Cardinalis Bellarmini Epistolam rex objicit, responsio. 730

 

Operis conclusio, et ad regem Angliae peroratio. 733

 

–––––––––––

 

 

R. P. Francisci Suarez e Societate Jesu Opera omnia. Editio nova, a Carolo Berton, Cathedralis Ecclesiae Ambianensis Vicario, innumeris veterum editionum mendis expurgata, adnotationibusque in ultimum tomum relegatis illustrata, Reverendissimo LL. Domino Sergent, Episcopo Corisopitensi, dicata. Tomus vigesimus quartus. Parisiis. APUD LUDOVICUM VIVÈS, BIBLIOPOLAM EDITOREM. Via vulgo dicta Delambre, 5. MDCCCLIX (1859), pag. XV+750.

 

Defensio Fidei catholicae et apostolicae adversus Anglicanae sectae errores, cum responsione ad apologiam pro iuramento fidelitatis et praefationem monitoriam serenissimi Iacobi Magnae Britanniae regis ad serenissimos totius christiani orbis catholicos reges et principes. Auctore Francisco Suarez e Societate Jesu, in Conimbricensi Academia Sacrae Theologiae primario Professore. Pars Prima. Neapoli. EX TYPIS FIBRENIANIS. Via vulgo S. Giov. Maggiore Pignatelli 18. MDCCCLXXII (1872). Cura et studio Sac. Raph. Caccavo, pag. V-VI. (1)

 

Notae:

(1) Cf. 1) Summa Francisci Suarez Societatis Jesu, de defensione Fidei conscripta a P. Conrado Vogler ejusdem Societatis. Cum privilegio Caesareo. Ingolstadii. Sumptibus Viduae Joannis Andreae de la Haye, Bibliopolae Academici, Anno MDCCXXXIX (1739).

 

2) S. Robertus Cardinalis Bellarminus SI, Doctor Ecclesiae, a) Compendium Doctrinae Christianae (Katechizm mniejszy czyli Nauka Chrześcijańska krótko zebrana). b) Catechismus, seu: Explicatio doctrinae christianae (Wykład Nauki Chrześcijańskiej). c) La Dottrina Cristiana composta per ordine della santa memoria di Papa Clemente VIII dal ven. Cardinale Roberto Bellarmino. d) De prima parte portae domus Dei, quae est fides (O pierwszej części bramy Domu Bożego tj. o wierze).

 

3) S. Pius Papa V, Catechismus Romanus ex decreto Concilii Tridentini (Katechizm rzymski według uchwały świętego Soboru Trydenckiego).

 

4) S. Petrus Canisius SI, Doctor Ecclesiae, a) Catechismus maior seu Summa doctrinae christianae. b) Catechismi Latini et Germanici.

 

5) S. Alphonsus Maria de Ligorio, Ecclesiae Doctor, a) Opera dogmatica. (Ex italico sermone in latinum transtulit, ad antiquas editiones castigavit notisque auxit Aloysius Walter CSsR). b) De Mariae gloriis.

 

6) Petrus Cardinalis Gasparri, Catechismus catholicus (Katechizm katolicki).

 

7) P. Ferdinandus Cavallera SI, Thesaurus doctrinae catholicae ex documentis Magisterii ecclesiastici.

 

8) Sac. Petrus Ludovicus Danes, Institutiones Doctrinae Christianae, sive Catechismus ad usum seminariorum.

 

9) P. Christianus Pesch SI, Compendium Theologiae dogmaticae.

 

10) Sac. Antonius Martinet, Institutiones Theologicae ad usum seminariorum.

 

11) Sac. Constantinus Joannes Vidmar, Compendium repetitorium Theologiae dogmaticae tum generalis cum specialis. Editio quarta.

 

12) Sac. F. H. Reinerding, a) Theologiae fundamentalis tractatus duo. Tractatus prior. Demonstratio christiano-catholica contra adversarios generatim omnes. De iis, qui auctoritati Ecclesiae obluctantur. b) De necessitate Ecclesiae ad salutem.

 

13) P. Parthenius Minges OFM, a) Compendium theologiae dogmaticae generalis. b) Compendium theologiae dogmaticae specialis. c) Ecclesia est infallibilis. d) De religione judaica postchristiana. e) Falsa systemata de relatione inter fidem et rationem. Modernismus.

 

14) Jacobus Benignus Bossuet, Episcopus Meldensis, a) Doctrinae catholicae, de iis argumentis, de quibus controversiae sunt, expositio (Wykład nauki katolickiego Kościoła względem tych Wiary artykułów, o które dysydenci, osobliwie kalwini się spierają). b) Exposition de la doctrine de l'Eglise Catholique sur les matières de controverse. Paris 1671. c) An exposition of the doctrine of the Catholic Church in matters of controversie. London 1685.

 

15) Sac. Franciscus Zeibert, Compendium historiae ecclesiasticae.

 

16) P. Petrus Skarga SI, De Sancta Ecclesiae Dei Monarchia et de Pastoribus et Ovibus. Concio pro Dominica secunda post Pascha (O świętej monarchii Kościoła Bożego i o pasterzach i owcach. Kazanie na wtórą Niedzielę po Wielkiejnocy).

 

17) S. Joannes Damascenus, Doctor Ecclesiae, Expositio accurata fidei orthodoxae. De Antichristo (Wykład wiary prawdziwej. Antychryst).

 

18) Ks. Jan Rosiak SI, a) Suarez 1548 – 1617. b) Wiara i "doświadczenie religijne".

 

(Notae ab ed. Ultra montes).

  

R. P. Francisci Suarez e Societate Jesu Opera omnia. Tomus vigesimus quartus.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVII, Kraków 2017

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: