COMPENDIUM

 

THEOLOGIAE DOGMATICAE

 

P. CHRISTIANUS PESCH SI

 

––––––––––

 

TOMUS III.

 

TRACTATUS III.

 

DE GRATIA

 

––––––––

 

PARS I.

 

DE GRATIA ACTUALI

 

––––––

 

CAPUT IV.

 

DE EFFICACIA GRATIAE ACTUALIS

 

Cf. Bellarminus, De gratia et libero arbitrio; Ripalda, Contra Baium seu tomus III De ente supernaturali; Steph. Dechamps, De haeresi ianseniana; Suarez, De gratia Proleg. I et l. 4 5; – De auxilio efficaci; – De vera intellegentia auxilii efficacis; Molina, Concordia liberi arbitrii cum gratiae donis; Lessius, De auxilio efficaci; Palmieri, De gratia thes. 49 sqq.; Schiffini, De gratia 346 sqq.; Victor Frins, S. Thomae doctrina de cooperatione Dei cum omni natura creata, Parisiis 1890; – De actibus humanis I, Friburgi 1897; Schneemann, Controversiarum de divinae gratiae liberique arbitrii concordia initia et progressus, Friburgi 1881; Io. Laur. Berti, De theologicis disciplinis l. 14; Didacus Alvarez, De auxiliis gratiae et humani arbitrii viribus; Billuart, De gratia; Dummermuth, S. Thomas et doctrina praemotionis physicae, Parisiis 1886; N. del Prado, De gratia et libero arbitrio, Friburgi Helv. 1907; Ant. Wagner, Doctrina de gratia sufficienti, Graecii 1911; J. Souben, Nouvelle théologie dogmatique VI, Paris 1905, 32 sqq. 53 sqq.; Pohle, Lehrbuch der Dogmatik II7 403 sqq.; Beraza, De gratia 414 sqq.

 

Prop. XXXIV. Exsistit gratia vere et pure sufficiens. De fide.

 

276. Stat. quaest. a) Gratia excitans seu gratia illa actualis, quae liberum consensum voluntatis antecedit, potest aut esse coniuncta cum effectu, i. e. cum libero consensu voluntatis, et vocatur gratia efficax, aut manere sine consensu voluntatis, et vocatur gratia sufficiens. Omnis quidem gratia efficax est etiam sufficiens; sed si simpliciter sermo est de gratia sufficiente, intellegitur gratia pure sufficiens, i. e. gratia, quacum potest quidem coniungi consensus liber sed reapse non coniungitur. Etiam gratia sufficiens semper aliquid efficit, i. e. tribuit homini potentiam ponendi actum liberum salutarem. Haec est efficacia virtutis. Sed gratia efficax ea tantum dicitur, quae habet efficaciam effectus seu operis. Quod cum gratia non coniungitur consensus, non provenit ex defectu gratiae sed ex defectu liberi arbitrii gratiae resistentis. Itaque sufficientia gratiae seu efficacia virtutis eadem manet, sive sequitur consensus, sive non sequitur. Gratia aliqua sufficiens non ad omnia sufficit sed ad aliquod determinatum opus salutare, ad quod dicitur proxime sufficiens; sed si homo ea utitur, accipit aliam gratiam, quae ad aliud sufficit, ad quod prior gratia erat remote sufficiens. Ita aliqua gratia sufficit proxime ad orandum, remote ad tentationem superandam. De fide est esse gratias vere et pure sufficientes.

 

b) Hanc doctrinam negabant haeresiarchae saeculi XVI, secundum quos per peccatum originale liberum arbitrium hominis ita periit in rebus religiosis et moralibus, ut sine gratia necessario impellatur ad malum morale, per gratiam autem necessario impellatur ad bonum. Ita Lutherus (De servo arbitrio), Calvinus (Instit. l. 2, c. 2 sqq.), alii. Ergo secundum hos nulla est gratia sufficiens.

 

In eundem errorem inciderunt Baius et Iansenius (cf. supra n. 216 b). Iansenius reponit gratiam actualem in quadam suavitate supernaturaliter immissa contra dominantem concupiscentiam. Si haec suavitas est fortior quam opposita concupiscentia eamque vincit, non solum est sufficiens sed etiam efficax; si vero tanta non est, non solum manet inefficax, sed etiam est insufficiens. Unde gratia pure sufficiens «videtur monstrum quoddam singulare gratiae, solummodo peccatis faciendis maiorique damnationi accersendae serviens, ideoque lapsis hominibus citra Dei invidiam damnandis excogitatum» (De gratia l. 3, c. 3). Iansenistae quidem interdum loquuntur de gratia sufficiente seu «parva», quae est «lenis velut aurae tenuis afflatus», et «nullo modo sufficit, ut homo Dei mandatum operetur, . . . sed velleitates vel complacentias excitat» (l. 2, c. 27). Talis gratia efficit, ut homo absolute posset, nisi obstaret maior concupiscentia, sed relative ad talem concupiscentiam non sufficit; seu dat potentiam in sensu diviso, sine impedimentis, non in sensu composito, cum impedimentis (cf. Dechamps, De haeresi ianseniana l. 1, disp. 8; Beraza, De grat. n. 451 sqq.).

 

277. Arg. 1. Ex S. Scriptura.

 

Apud Isaiam 5, 1 sqq. Deus populum israeliticum comparat cum vinea, quae, etsi diligentissime culta, fructus exspectatos non tulit. «Quid est, quod debui ultra facere vineae meae, et non feci ei? An quod exspectavi, ut faceret uvas, et fecit labruscas?». Habuerunt igitur israelitae gratiam sufficientem ad facienda bona opera, quae tamen gratia mansit pure sufficiens, quia bona opera non fecerunt. Ergo exsistit gratia vere et pure sufficiens.

 

Christus ait: «Vae tibi, Corozain! vae tibi, Bethsaida! quia, si in Tyro et Sidone factae essent virtutes, quae factae sunt in vobis, olim in cilicio et cinere paenitentiam egissent. Verumtamen dico vobis: Tyro et Sidoni remissius erit in die iudicii quam vobis» (Matth. 11, 21 sq.). Ergo corozaitae et bethsaiditae habuerunt gratiam vere sufficientem ad conversionem, quia aliter pro abusu gratiae neque vituperari neque puniri possent; fuit tamen gratia pure sufficiens, quia conversi non sunt. Generatim saepe hominibus abusus gratiae obicitur (e. g. Matth. 23, 37; Io. 15, 22; Act. 7, 51; Rom. 2, 4 sqq.; 11, 22). Hoc autem supponit gratiam vere et pure sufficientem.

 

278. Arg. 2. Ex traditione.

 

S. Irenaeus: "Vis a Deo non fit, sed bona sententia adest illi semper. Et propter hoc consilium quidem bonum dat omnibus. . . . Et qui operantur quidem illud, gloriam et honorem percipient, quoniam operati sunt bonum, cum possint non operari illud; hi autem, qui illud non operantur, iudicium iustum excipiunt Dei, quoniam non sunt operati bonum, cum possint operari illud» (Contra haereses 4, 37, 1). S. Ioannes Chrysostomus: «Gratia in omnes diffusa est. . . . Qui autem eius munere frui neglegunt, hanc suam caecitatem sibi ipsis imputent» (In Io. hom. 8, n. 1). S. Augustinus: «Visorum suasionibus agit Deus, ut velimus et credamus. . . . Sed consentire vel dissentire propriae voluntatis est» (De spir. et litt. c. 34, n. 60). Potest homo adiuvante Deo superare concupiscentiam, «si non in vacuum gratiam eius susceperit» (De pecc. merit. et remiss. l. 1, c. 39, n. 70). His et multis aliis Patrum dictis significatur gratia, qua homines possunt bene agere, qua tamen multi non utuntur, seu gratia vere et pure sufficiens.

 

Idem docent theologi. S. Thomas: «Gratia novi testamenti, etsi adiuvet hominem ad non peccandum, non tamen ita confirmat in bono, ut homo peccare non possit; hoc enim pertinet ad statum gloriae. Et ideo si quis post acceptam gratiam novi testamenti peccaverit, maiore poena est dignus, tamquam maioribus beneficiis ingratus et auxilio sibi dato non utens. Nec tamen propter hoc dicitur, quod lex nova iram operatur, quia, quantum est de se, sufficiens auxilium dat ad non peccandum» (1, 2, q. 106, a. 2 ad 2). Plura apud Suarez (De grat. l. 4, c. 1 sqq.).

 

Concilium arausicanum II post can. 25: «Hoc etiam secundum fidem catholicam credimus, quod accepta per baptismum gratia omnes baptizati Christo auxiliante et cooperante, quae ad salutem pertinent, possint et debeant, si fideliter laborare voluerint, adimplere» (Denz. n. 200). Concilium tridentinum sess. 6, can. 4: «S. q. d. liberum hominis arbitrium, a Deo motum et excitatum, nihil cooperari . . . neque posse dissentire, si velit, . . . A. S.» (Denz. n. 814). Innocentius X damnavit ut haereticam hanc propositionem Iansenii: «Interiori gratiae in statu naturae lapsae numquam resistitur» (Denz. n. 1093). Alexander VIII damnavit hanc propositionem: «Gratia sufficiens statui nostro non tam utilis quam perniciosa est, ut proinde merito possimus petere: A gratia sufficienti libera nos, Domine» (Denz. n. 1296). Cf. supra n. 270.

 

279. Arg. 3. Ex ratione.

 

Deus vult omnes homines, maxime iustificatos, salvos fieri (1 Tim. 2, 4). Atqui sine gratia sufficiente ne iusti quidem salvi fieri possunt. Ergo etsi pereunt, habuerunt gratiam sufficientem ad se salvandos.

 

Christus non pro solis praedestinatis mortuus est (Denz. n. 1096). Atqui si iusti, qui pereunt, gratiam sufficientem non accipiunt, Christus non potest dici mortuus nisi pro solis praedestinatis. Ergo etiam ii, qui pereunt, habent gratiam sufficientem, qua iis salus possibilis fit.

 

Etiam iusti debent servare mandata Dei. Atqui sine gratia sufficiente hoc non possunt. Ergo etiam ii, qui mandata transgrediuntur, habent gratiam ad ea servanda.

 

Gratia adiuvat hominem ad libere operandum. Atqui qui libere operatur, potest etiam non operari. Ergo potest homo ei gratiae, quae dat ei vires sufficientes ad operandum, resistere et eam inefficacem reddere (cf. Denz. n. 797). Si hoc fit, habetur gratia vere et pure sufficiens.

 

280. Obi. I. Voluntati Dei nemo resistit. Atqui per gratiam excitantem vult Deus hominem perducere ad bene operandum. Ergo gratia excitans non potest manere sine effectu bonae operationis.

 

Resp. Dist. mai.: Voluntati Dei absolutae nemo resistit, conc. mai., voluntati Dei condicionatae nemo resistit, neg. mai. Dist. min.: Deus per gratiam vult absolute perducere hominem ad bene operandum, neg. min.; vult condicionate, i. e. si homo duci se sinit, conc. min. Et neg. conseq. Deus vult etiam, ut omnes homines mandata sua servent; tamen haec voluntas Dei a multis hominibus non impletur; Deus enim relinquit homini libertatem suam. Neque vero homines resistentes Deo vincunt voluntatem Dei; «de his enim, qui faciunt, quae non vult, facit ipse, quae vult» (S. Augustinus, De corrept. et grat. c. 14, n. 43).

 

281. Obi. II. S. Augustinus ait: «Haec itaque gratia, quae occulte humanis cordibus divina largitate tribuitur, a nullo duro corde respuitur. Ideo quippe tribuitur, ut cordis duritia primitus auferatur» (De praedest. sanct. c. 8, n. 13). Ergo S. Augustinus non agnoscit gratiam, quae manet sine effectu.

 

Resp. Dist. antec.: S. Augustinus haec dicit de gratia efficaci, conc. antec.; de qualicumque gratia, neg. antec. In libro «De praedestinatione sanctorum» agitur de gratia, qua homines reapse salvantur; ergo de gratia efficaci. Aliis occasionibus S. Augustinus disputabat contra pelagianos, qui concedebant gratiam possibilitatis (etsi non sensu catholico), sed negabant gratiam volitionis et operationis. Quare maxime urget etiam bonam volitionem et operationem esse ex gratia. Qui hanc gratiam habet, utique non solum potest, sed etiam vult et operatur. Ceterum quando S. Augustinus loquitur de praeparatione voluntatis per gratiam, hoc non semper unice de gratia efficaci intellegendum est, sed etiam hunc sensum habet: Praeter possibilitatem naturalem, quam pelagiani admittunt, est alia gratia, qua voluntas iuvatur ad agendum, et sine qua non potest agere. Hoc autem non minus valet de gratia sufficienti quam de gratia efficaci. Ita loco iam supra n. 278 citato, ubi sanctus doctor ait: «Non ideo tantum istam voluntatem divino muneri tribuendam, quia ex libero arbitrio est, quod nobis naturaliter concreatum est, verum etiam quod visorum suasionibus agit Deus, ut velimus et ut credamus, sive extrinsecus per evangelicas exhortationes . . . sive intrinsecus, ubi nemo habet in potestate, quid ei veniat in mentem. Sed consentire vel dissentire propriae voluntatis est. . . . Quae res non solum non infirmat quod dictum est: Quid enim habes, quod non accepisti? verum etiam confirmat. Accipere quippe et habere anima non potest dona, de quibus hoc audit, nisi consentiendo; ac per hoc quid habeat et quid accipiat, Dei est; accipere autem et habere utique accipientis et habentis est» (De spir. et litt. c. 34). Hic igitur gratia voluntatis distribuitur in efficacem et pure sufficientem.

 

S. Augustinus etiam admittit gratiam «parvam», qua homo non potest agere, id tamen non sensu Iansenii, sed eo sensu, quod interdum homo praeter desiderium nondum firmum recte agendi proxime habet gratiam orandi, et si orat, accipit gratiam firmiter volendi et agendi. «Certum est enim nos mandata servare, si volumus; sed quia praeparatur voluntas a Domino, ab illo petendum est, ut tantum velimus, quantum sufficit, ut volendo faciamus. . . . Qui ergo vult facere Dei mandatum et non potest, iam habet quidem voluntatem bonam sed adhuc parvam et invalidam; poterit autem, cum magnam habuerit et robustam» (De grat. et lib. arbitr. c. 16 sq.; cf. c. 2, n. 4 et supra n. 233 c 272; Palmieri, De grat. 425 sqq.; Schiffini, De grat. 369 sqq.).

 

282. Obi. III. Deus non facit inutilia et nociva. Atqui gratia pure sufficiens est inutilis et nociva. Ergo a Deo non datur.

 

Resp. Dist. mai.: Deus non facit ea, quae sunt in se inutilia et nociva, conc mai.; quae fiunt inutilia et nociva ex abusu hominum, neg. mai. Dist. min.: Gratia pure sufficiens est inutilis et nociva, quatenus est gratia a Deo data, neg. min.; quatenus ex abusu hominum manet pure sufficiens, conc. min. Et neg. conseq. Nulla gratia, quatenus praecise a Deo datur, est pure sufficiens, quia homo potest ea uti, sed fit pure sufficiens, si homo ei resistit, quae resistentia est ab homine, non a gratia. Itaque absurdum est, quod iansenistae dicunt: monstri similem esse gratiam, quae dicatur sufficiens neque tamen umquam operetur. Gratia enim de se semper tendit ad actum; sed quando homo non cooperatur, gratia vocatur pure sufficiens. Ergo illud «pure sufficiens» in gratia denominative tantum inest ex non cooperatione seu ex dissensu hominis. Si vero homo cooperatur, manet gratia sufficiens, sicut antea erat; sed non fit pure sufficiens, quia non separatur a consensu hominis (cf. Beraza, De grat. n. 469 sqq.).

 

283. Obi. IV. Ei, qui dat alteri instrumentum, quo scit eum se vulneraturum esse, imputatur hic malus effectus. Atqui Deus scit hominem sibi nociturum esse per gratiam pure sufficientem. Ergo eam non dat.

 

Resp. Dist. mai.: Ei, qui dat alteri instrumentum, quo scit eum se vulneraturum esse, imputatur hic malus effectus, si habet obligationem hunc effectum cavendi, conc. mai.; si non habet obligationem, neg. mai. Dist. min.: Deus scit hominem sibi nociturum esse per gratiam mere sufficientem, et habet obligationem hoc cavendi, neg. min.; non habet obligationem hoc cavendi, conc. min. Et neg. conseq. Haec est quaestio de permissione peccatorum. Deus peccata permittit, quia vult, ut homo libere agat, et quia scit etiam de malo bonum facere (S. August., De corrept. et grat. c. 10, n. 27). Melius quidem esset homini non habere gratiam quam ea abuti; sed melius non est carere gratia quam eam habere, quia sine gratia homo impotens est ad se salvandum. Simile quid valet non de sola gratia sed de omnibus beneficiis a Deo acceptis, etiam de ipsa vita et natura rationali (cf. Mazzella, De grat. prop. 17).

 

Rationabiliter rogamus Deum, ut det nobis gratias efficaces, i. e. gratias, quibus praevidet nos bene usuros esse, quia, etsi hoc non possumus stricte mereri, possumus tamen precibus impetrare (supra n. 258). Nam Deus non debet quidem dare, nisi quod ad salutem sufficit; sed propter orationem recte factam paratus est ad dandum quod non debet.

 

Prop. XXXV. Exsistit gratia efficax, ex qua antecedenter ad actualem consensum voluntatis hic consensus infallibiliter secuturus est, ita tamen ut non pereat libertas hominis in agendo. Prior pars theologice certa, altera de fide (Sum. 2, 2, q. 24, a. 11).

 

284. Stat. quaest. Cum gratia efficax ea sit, quae annexum habet consensum voluntatis, eo ipso, quod homines sunt qui salutariter agunt et salvant animas suas, constat exsistere gratiam efficacem. Attamen non sola haec consequens efficacia gratiae adscribenda est. Omnes enim theologi, cuiuscumque scholae sunt, docent esse gratiam, quae sit ita efficax, ut inter talem gratiam in actu primo spectatam et consensum voluntatis sit infallibilis nexus. Cum nemo sit, qui hoc negaverit, neque ecclesia hanc rem expresse definivit, neque theologi eam specialibus argumentis probare solent, sed ut omnino indubitatam supponunt. Ita e. g. Alvarez ait: «In omnium sententia gratia efficax est congrua, qua ita movetur voluntas, ut sit infallibiliter praestitura consensum» (De aux. grat. disp. 83, n. 7). Suarez: "Dicitur efficax auxilium, quia in suo ordine tale est, ut infallibiliter consequatur effectum» (De grat. l. 5, c. 5, n. 13). Licet igitur paucis argumentis contentos nos esse ad hanc rem probandam.

 

Altera pars de libertate hominis sub influxu gratiae est definita contra lutheranos, calvinistas, iansenistas. Libertas intellegitur immunitas a necessitate antecedente, seu ab antecedente determinatione ad unum, et consistit in potentia eligendi inter plura. Conceptus libertatis indifferentiae supponitur explicatus in philosophia (cf. e. g. Theod. Meyer, Institutiones iuris naturalis I, n. 100 sqq.).

 

285. Prob. pars I. Exsistit gratia efficax, ex qua antecedenter ad actualem consensum voluntatis hic consensus infallibiliter secuturus est. S. Scriptura saepe docet Deum absoluta certitudine posse ad se convertere et salvare, quoscumque vult. Hoc autem supponit gratiam, qua homines convertuntur, esse infallibilis efficaciae; secus enim homines fortasse resisterent neque converterentur. Ergo exsistit gratia absolute efficax. Ita Deus praedicit de futuro tempore messianico: «Dabo legem meam in visceribus eorum, et in corde eorum scribam eam, et ero iis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum» (Ier. 31, 33). «Et dabo iis cor unum, et spiritum novum tribuam in visceribus eorum; et auferam cor lapideum de carne eorum, et dabo iis cor carneum, ut in praeceptis meis ambulent et iudicia mea custodiant, faciantque ea» (Ez. 11, 19 sq.; cf. 36, 26 sqq.). Christus ait: «Nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum» (Io. 6, 44 66). Oui ita trahuntur, sunt oves Christi, de quibus ait: «Oves meae vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me. Et ego vitam aeternam do iis, et non peribunt in aeternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea» (Io. 10, 27 sq.). Deus Moysi dicit: «Miserebor, cuius misereor, et misericordiam praestabo, cuius miserebor. Igitur non volentis neque currentis sed miserentis est Dei. . . . Ut ostenderet divitias gloriae suae in vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam» (Rom. 9, 15 sq. 23). His et aliis textibus ostenditur Deum habere gratias, quibus certo homines convertantur et salventur, et quas dat quibus vult; seu ostenditur exsistentia gratiae in actu primo infallibiliter efficacis.

 

S. Augustinus saepe, praecipue contra semipelagianos, urget esse talem gratiam, quacum effectus sit infallibiliter coniunctus. Citatis multis Scripturae dictis, pergit: «Scriptura divina, si diligenter inspiciatur, ostendit . . . hominum voluntates . . . ita esse in Dei potestate, ut eas, quo voluerit, quando voluerit, faciat inclinari» (De grat. et lib. arbitr. c. 20). «Quicumque ergo in Dei providentissima dispositione praesciti, praedestinati, vocati, iustificati, glorificati sunt, non dico etiam nondum renati, sed etiam nondum nati, iam filii Dei sunt, et omnino perire non possunt» (De corrept. et grat. c. 9, n. 23). «Fit quippe in nobis per hanc Dei gratiam in bono recipiendo et perseveranter tenendo non solum posse, quod volumus, sed etiam velle, quod possumus» (ib. c. 11, n. 32). «Ut, quoniam non perseverabunt, nisi et possint et velint, perseverandi iis et possibilitas et voluntas divinae gratiae largitate donetur. Tantum quippe Spiritu Sancto accenditur voluntas eorum, ut ideo possint, quia sic volunt, ideo sic velint, quia Deus operatur, ut velint. . . . Subventum est igitur infirmitati voluntatis humanae, ut divina gratia indeclinabiliter et insuperabiliter ageretur; et ideo, quamvis infirma, non tamen deficeret» (ib. c. 12, n. 38). Haec manifeste est gratia iam in actu primo cum effectu infallibiliter connexa seu gratia efficax.

 

S. Thomas: «Necesse est dicere, quod motio Spiritus Sancti semper est efficax secundum suam intentionem . . . et ideo quibus Spiritus Sanctus pro suo arbitrio vult dare perseverantem divinae dilectionis motum, in his peccatum caritatem excludens esse non potest. Dico non posse ex parte virtutis motivae, quamvis possit ex parte vertibilitatis liberi arbitrii. Ista enim sunt beneficia Dei, quibus certissime liberantur, quicumque liberantur, ut Augustinus (De dono persev. c. 14, n. 35) dicit» (De carit. a. 12; cf. Sum. 2, 2, q. 24, a. 11). Eundem sensum exprimit ecclesia, cum orat: «Ad te nostras etiam rebelles compelle propitius voluntates (Secreta Dom. IV post Pentec).

 

Idem ratio ostendit. Nam ad perfectionem divinae providentiae pertinet, ut Deus non quasi caecus et ignarus futuri eventus gratias suas distribuat, et dein exspectet, quid futurum sit, sed ut ab aeterno sciverit, quibus gratiis homines singulos ad finem a se intentum perducat. Atqui hoc supponit cum gratia antecedenter ad actualem cooperationem hominum infallibiliter nexum esse effectum a Deo intentum. Ergo sunt gratiae efficaces. Praeterea omnipotentiae divinae non desunt gratiae, quibus potest efficere, ut homines libere et infallibiliter bene operentur et finaliter perseverent. Atqui Deus vult, ut praedestinati bene operentur et finaliter perseverent. Ergo ad hunc finem congruas gratias adhibebit.

 

286. Prob. pars II. Per gratias efficaces non destruitur libertas indifferentiae. S. Scriptura saepe effert homines ad bene agendum non necessitate compelli, sed liberos esse. Atqui quando reapse bene agunt, habent gratiam efficacem. Ergo per gratiam efficacem libertas non tollitur. «Testes invoco hodie caelum et terram, quod proposuerim vobis vitam et mortem, benedictionem et maledictionem. Elige ergo vitam» (Deut. 30, 19). «Deus ab initio constituit hominem, et reliquit illum in manu consilii sui. . . . Si volueris mandata servare, conservabunt te. . . . Ante hominem vita et mors, bonum et malum; quod placuerit ei, dabitur illi» (Eccli. 15, 14 sqq.). Et laudatur recte agens, «qui potuit transgredi, et non est transgressus; facere mala, et non fecit. Ideo stabilita sunt bona illius in Domino» (Eccli. 31, 10 sq.). Christus ait: «Si vis ad vitam ingredi, serva mandata» (Matth. 19, 17; cf. 16, 24 sqq.). S. Paulus: «Non habens necessitatem, potestatem autem habens suae voluntatis» (1 Cor. 7, 37). Sed tot sunt testimonia de hac re, quot in Scriptura leguntur praecepta, promissiones praemiorum, comminationes poenarum. Nam ei, qui necessitati subiacet, rationabiliter neque praecepta dari neque praemia promitti neque poenae interminari possunt.

 

Dicta Irenaei et Chrysostomi iam supra (n. 278) audivimus. S. Hieronymus: «Liberi arbitrii nos condidit Deus, nec ad virtutem nec ad vitia necessitate trahimur. Alioquin ubi necessitas, nec damnatio nec corona est» (Contra Iovinianum l. 2, n. 3). S. Augustinus: Deus «revelavit nobis per Scripturas suas sanctas esse in homine liberum voluntatis arbitrium. . . . Ipsa praecepta divina homini non prodessent, nisi haberet liberum voluntatis arbitrium, quo ea faciens ad promissa praemia perveniret» (De grat. et lib. arbitr. c. 2). «Neque cum aliquid secundum Deum operatur, alienet hoc a propria voluntate; quando enim volens facit, tunc dicendum est opus bonum, tunc speranda est boni operis merces» (ib. c. 3, n. 4). Neque adiutorium gratiae destruit libertatem; «neque enim voluntatis arbitrium ideo tollitur, quia iuvatur, sed ideo iuvatur, quia non tollitur» (Ep. 157, c. 2, n. 10). S. Coelestinus I: «Auxilio et munere Dei non aufertur liberum arbitrium, sed liberatur» (Denz. n. 141). Eodem modo loquuntur alii Patres, praesertim cum arguunt contra manichaeos. Idem docent theologi. S. Thomas: «Quidam posuerunt, quod voluntas hominis ex necessitate movetur ad aliquid agendum. . . . Haec autem opinio est haeretica; tollit enim rationem meriti et demeriti in humanis actibus. . . . Est etiam annumeranda inter extraneas philosophiae opiniones, quia non solum contrariatur fidei; sed subvertit omnia principia philosophiae moralis» (De malo q. 6).

 

Cum saeculo XVI Calvinus et alii negassent libertatem a necessitate et solam libertatem a coactione concederent, concilium tridentinum hanc doctrinam damnavit sess. 6, can. 4: «S. q. d. liberum hominis arbitrium, a Deo motum et excitatum, nihil cooperari assentiendo Deo excitanti atque vocanti, quo ad obtinendam iustificationis gratiam se disponat ac praeparet, neque posse dissentire, si velit, sed veluti inanime quoddam nihil omnino agere, mereque passive se habere, A. S.»; can. 5: «Si quis liberum hominis arbitrium post Adae peccatum amissum et exstinctum esse dixerit, . . . A. S.» (Denz. n. 814 sq.; cf. n. 793 797 sq.). Innocentius X ut haereticam damnavit Iansenii propositionem: «Ad merendum et demerendum in statu naturae lapsae non requiritur in homine libertas a necessitate, sed sufficit libertas a coactione» (Denz. n. 1094).

 

287. Obi. I. Homo iam antecedenter non potest dissentire a gratia, quae infallibiliter nexa est cum actu secundo. Atqui homo antecedenter dissentire potest a gratia, etiam quando ei consentit. Ergo cum gratia antecedenter ad actum secundum non infallibiliter effectus nectitur.

 

Resp. Dist. mai.: Homo non dissentiet a gratia infallibiliter nexa cum actu secundo, conc. mai.; non potest dissentire, subdist. mai.: Consequenter ad scientiam Dei praevidentis hominem libere positurum esse actum secundum, conc. mai.; antecedenter ad hanc praevisionem, et si gratia in se tantum consideratur, neg. mai. Dist. min.: Homo dissentire potest consequenter ad praevisionem Dei, neg. min.; antecedenter ad praevisionem Dei dissentire potest, nec tamen dissentiet, conc. min. Et neg. conseq. Cum Deus ab aeterno praeviderit hominem cum tali gratia libere consensurum esse, et cum haec praescientia falli non possit, homo libere et infallibiliter consentiet. Sed haec praescientia et infallibilitas inde consequens non tollit libertatem hominis sub influxu gratiae agentis, sed eam potius in conceptu suo continet. De hac re mox plura dicemus.

 

288. Obi. II. S. Augustinus ait: «Quod amplius nos delectat, secundum id operemur necesse est» (In Gal. n. 49). Et iterum: Per gratiam «subventum est infirmitati voluntatis humanae, ut divina gratia indeclinabiliter et insuperabiliter ageretur» (De corrept. et grat. c. 12, n. 38). Atqui qui necessario operatur et indeclinabiliter agitur, non agit libere. Ergo secundum S. Augustinum homo sub influxu gratiae non manet liber.

 

Resp. Dist. mai.: Secundum S. Augustinum homo necessario facit, quod amplius delectat delectatione deliberata, et auxilio gratiae insuperabiliter agitur, quatenus libere et infallibiliter cooperatur, conc. mai.; homo necessario sequitur delectationem indeliberatam et insuperabiliter necessitatur ad agendum, neg. mai. Et contradistincta minore, neg. conseq.

 

S. Augustinus saepe loquitur de delectatione deliberata, qua homo in diligendo Deo se duci sinit; et exhortatur fideles ad talem delectationem habendam. «Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui. Est quaedam voluptas cordis, cui panis dulcis est iste caelestis. Porro si poetae dicere licuit: Trahit sua quemque voluptas, non necessitas sed voluptas, non obligatio sed delectatio, quanto fortius nos dicere debemus trahi hominem ad Christum, qui delectatur veritate, delectatur beatitudine, delectatur iustitia, delectatur sempiterna vita, quod totum Christus est» (In Io. tract. 26, n. 4). Hic igitur, exclusa necessitate, loquitur de delectatione voluntaria. Eodem modo in commentario ad Galatas distinguit duplicem delectationem, malam et bonam. Alii desideriis carnalibus consentiunt, alii «in maiore caritate consistunt . . . neque nutu consensionis ad exhibendum consentientes». In his regnant fructus spiritus: caritas, pax, gaudium, benignitas etc. «Regnant ergo spirituales isti fructus in homine, in quo peccata non regnant. Regnant autem ista bona, si tantum delectant, ut ipsa teneant animum in tentationibus, ne in peccati consensionem ruat. Quod enim amplius delectat, secundum id operemur necesse est. . . . Ut regnante iustitia per caritatem cum magna delectatione faciamus, quidquid in ea Deo placere cognoscimus» (In Gal. n. 48 sq.). Manifeste sermo est de voluntaria complacentia in lege, seu de delectatione, qua quis libere movetur in Deum.

 

Quod autem dicit voluntatem gratia efficaci insuperabiliter agi, non excludit sed includit liberam actionem hominis, quia homo gratia consequitur «libertatem, et ut perseveret delectabilem perpetuitatem et insuperabilem fortitudinem» (De corrept. et grat. c. 8, n. 17). Non superatur sed confortatur voluntas rationalis per gratiam, «qua fit, ut velit, et tantum velit tantoque ardore diligat, ut carnis voluntatem, contraria concupiscentem, voluntate spiritus vincat» (ib. c. 11, n. 31). Neque homines gratia ita aguntur, ut nihil ipsi agant. «Aguntur enim, ut agant, non ut ipsi nihil agant; et ad hoc iis ostenditur, quid agere debeant, ut, quando id agunt, sicut agendum est, i. e. cum dilectione et delectatione iustitiae, suavitatem, quam dedit Dominus, ut terra eorum daret fructum suum, accepisse se gaudeant» (ib. c. 2, n. 4). Certe in isto libro, in quo S. Augustinus de industria defendit libertatem, non simul eam negat.

 

289. Obi. III. S. Augustinus ait: «Libero arbitrio male utens homo et se perdidit et ipsum» (Enchir. c. 30; cf. Denz. n. 186). Ergo in statu naturae lapsae homo non iam habet liberum arbitrium.

 

Resp. Dist. antec.: Homo peccando perdidit libertatem a concupiscentia, conc. antec.; perdidit libertatem indifferentiae circa bonum et malum, neg. antec.

 

Ita ipse S. Augustinus explicat: «Quis nostrum dicat, quod primi hominis peccato perierit liberum arbitrium de humano genere? Libertas quidem periit per peccatum, sed illa, quae in paradiso fuit, habendi plenam cum immortalitate iustitiam. Propter quod natura humana divina indiget gratia, dicente Domino: Si vos Filius liberavit, tunc vere liberi eritis [Io. 8, 36], utique liberi ad bene iusteque vivendum. Nam liberum arbitrium usque adeo in peccatore non periit, ut per illud peccent» (Contra duas ep. pelag. l. 1, c. 2, n. 5). Alia vide apud Schiffini, De grat. n. 241 sqq.

 

Schol. Discutiuntur varia systemata theologorum catholicorum de conciliatione libertatis cum gratia efficaci.

 

290. Etsi de fide est gratia non inferri necessitatem voluntati humanae, tamen ecclesia non definivit quidquam de modo, quo concipienda sit conciliatio libertatis humanae cum efficacia gratiae. Unde factum est, ut theologi varia systemata excogitaverint ad hanc rem explicandam. Quae systemata ab ecclesia neque acceptantur neque reiciuntur, sed simpliciter permittuntur. Inde quidem ab anno 1598 usque ad annum 1607 Romae coram «congregatione de auxiliis gratiae», instituta a Clemente VIII ad hanc quaestionem finiendam, acriter disputatum est inter defensores praedeterminationis physicae et defensores scientiae mediae. Lis finita non est, sed die 5 Sept. 1607 disputantibus data est licentia domum redeundi; simul «serio admodum vetitum est, in quaestione hac pertractanda ne quis partem suae oppositam aut qualificaret aut censura quapiam notaret» (Denz. n. 1090; cf. 1097) (1). Itaque varia systemata breviter proponemus et crisi subiciemus. Repetenda hic non sunt ea, quae omnibus sunt communia, ut: hominem sub influxu gratiae libere agere, totam efficaciam virtutis esse gratiae internam, non vero gratiae tribui a voluntate humana, gratiam esse supernaturalem motionem a Deo intellectui et voluntati hominis inditam, gratiam efficacem infallibiliter esse nexam cum effectu bonae actionis. Haec enim omnia iam exposuimus, et communem doctrinam catholicam esse ostendimus. Itaque restat unica quaestio, quomodo explicanda sit efficacia operis in gratia efficaci, ut simul cum hac efficacia stet libertas arbitrii gratiae consentientis.

 

I. Systema neothomistarum.

 

291. Inde a saeculo XVI invaluit inter thomistas doctrina praedeterminationis physicae, cuius vel auctor vel primus principalis propugnator merito habetur Dom. Bañes. Quia vero ipse de gratia non scripsit, neothomistae sequi solent ut magistrum suum Didacum Alvarez.

 

Secundum hos igitur omnis gratia actualis est entitas aliqua supernaturalis, non vitalis, qua homo disponitur ad salutariter agendum. Est autem duplex talis entitas: altera, qua confertur homini potentia supernaturaliter agendi, et haec vocatur gratia sufficiens; altera, qua voluntas determinatur ad ipsum actum secundum, et haec vocatur gratia efficax.

 

Sicut repugnat cum sola gratia sufficienti umquam fieri actum secundum, ita repugnat gratiam efficacem manere sine actu secundo. Per gratiam enim efficacem voluntas humana antecedenter ad suam liberam determinationem praedeterminatur physice tum ad exercitium tum ad specificationem actus. Haec enim praedeterminatio physica est causa actus secundi, et ideo in ordine causalitatis praecedit determinationem, qua homo libere seipsum determinat. Habet autem praedeterminatio physica, quatenus est entitas creata in voluntatem recepta, efficaciam suam ab aeterna praedeterminatione seu efficacia voluntatis divinae, qua Deus ab aeterno voluit per praedeterminationem creatam hominem indeclinabiliter movere ad talem actum secundum liberum. Praedeterminatio vocatur physica, quia est physica entitas, quae ad modum causae physicae, et non moralis, applicat voluntatem ad actum secundum. Ergo duplex determinatio voluntatis distinguenda est: altera, qua determinatur a Deo ad agendum; altera, qua seipsam determinat ad agendum; illa est causa huius.

 

His suppositis patet, quomodo concilietur libertas humana cum efficacia gratiae. Nam Deus ab aeterno decrevit motione per se efficaci ita determinare voluntatem ad agendum, ut voluntas libere determinet seipsam.

 

Dicta neothomistarum, quibus sententiam suam explicant, habes in Praelect. dogm. V, n. 229 sqq. 242 sqq.

 

292. Crisis. Haec sententia a plurimis theologis non admittitur, quia contra se habet difficultates hucusque numquam solutas et, ut videtur, insolubiles.

 

a) Non apparet, quomodo in hac sententia servetur libertas hominis in agendo. «Non enim esset homo liberi arbitrii in agendo, nisi ad eum determinatio sui operis pertineret, ut ex proprio iudicio eligeret hoc aut illud» (S. Thomas, In 2 Sent. dist. 28, q. 1, a. 1). De hoc convenit inter omnes, quod libertas est potentia eligendi inter plura, et opponitur determinationi ad unum antecedenti ipsum actum electionis. Atqui in sententia neothomistarum antecedenter ad actum electionis habetur determinatio ad unum. Ergo non servatur libertas.

 

Respondent quidem: Deus non solum efficaciter movet ad substantiam actus sed etiam ad modum libertatis. Sed hoc responsum nihil iuvat, quamdiu non ostendunt haec verba non continere contradictionem in terminis; nam sensus eorum est: Deus ita determinat ad unum, ut nihilominus maneat indeterminatio ad plura. Hoc autem non minus videtur repugnare, quam si quis dicat: Deus ita determinat substantiam circuli, ut simul maneat modus quadraturae. Dicunt quidem: Tamdiu manet libertas voluntatis, quamdiu manet indifferentia iudicii. Hoc quidem verum est, si inter iudicium indifferens et actum secundum voluntatis nihil intercedit, quo voluntas antecedenter determinetur ad unum; sed tale quid est praedeterminatio physica. Libertas enim non formaliter consistit in indifferentia iudicii sed in indeterminatione voluntatis ad plura.

 

Respondent: Libertas consistit in potentia eligendi inter plura. Atqui potentia eligendi inter plura simul stat cum praedeterminatione physica ad unum, etsi sub hac praedeterminatione repugnat potentiam aliud agere, quam ad quod determinatur. Attamen hoc responsum fortasse ostendit, quomodo sub praedeterminatione physica maneat nuda aliqua potentia dissentiendi, quae cum actu secundo coniungi nulla ratione potest; non vero ostendit, quomodo maneat actuale exercitium libertatis, quod non consistit in nuda potentia sed in actuali electione inter plura. Certe potentia, cui repugnat actu agere, non sufficit ad libertatem, sicut captivus catena ligatus ad parietem non habet libertatem exeundi e carcere, etsi nuda potentia eundi adest. Sed gratia sufficiens neothomistica ne tantam quidem potentiam dat, quia cum ea nullus actus secundus coniungi potest, nisi prius accedit motio alia praedeterminans. Ergo cum sola gratia sufficienti actus secundus coniungi non potest, a gratia efficaci determinatus actus secundus separari non potest. Ubi ergo manet electio inter plura et libertas? Dicunt hoc esse mysterium credendum. Sed manifeste credendum non est quod Deus non revelavit; Deus autem non revelavit istam theoriam. Neque nomine mysterii condecorari debet contradictio in terminis; est autem contradictio in terminis hominem ita a Deo praedeterminari ad unum, ut tamen liber maneat, i. e. antecedenter ad actum indeterminatus ad plura.

 

b) Neque in ista theoria explicari potest vera sufficientia gratiae mere sufficientis. Nam gratia, quacum ex natura rei repugnat coniungi actum secundum, non est sufficiens ad actum secundum. Dicunt quidem eam esse sufficientem in genere potentiae, sicut oculus est in genere potentiae sufficiens ad videndum sine lumine, vel architectus sufficiens ad aedificandum sine lignis et lapidibus. Sed potentia, cuius actus repugnat, non est vera potentia. Neque imputari potest homini oculos habenti, quod sine luce non videat, neque architecto, quod sine materia non aedificet; quod autem homo gratia sufficiente non utitur, ipsi imputatur.

 

Augetur haec difficultas, quia secundum istam theoriam, quando adest gratia pure sufficiens, Deus simul dat praedeterminationem physicam ad materiale peccati, a quo non potest per hominem separari formale peccatum. Atqui qui dat quidem nudam potentiam bene agendi, simul vero impedit, ne bene agatur, non potest dici dare gratiam sufficientem, neque iuste imputare potest homini non usum gratiae.

 

c) Neque perspicitur, quomodo doctrina conciliorum secundum istam theoriam retineat bonum sensum. Nam secundum Tridentinum sess. 6, c. 5 et can. 4 homo, qui actu consentit cum gratia, ab ea dissentire et eam abicere potest (Denz. n. 797 814). Dixerunt quidam concilium loqui non de gratia efficaci sed de gratia sufficienti. Sed hoc est tam clare contra sensum verborum, ut plurimi thomistae concedant ibi sermonem esse de gratia efficaci. Unde alii dixerunt hominem posse quidem actu dissentire in sensu diviso, si gratia efficax non adesset, non autem posse resistere gratiae, cum non resistatur gratiae, nisi quae adsit, ita ut resistentia importet sensum compositum. Sed ne hoc quidem effugium est efficax; nam Vaticanum sess. 3, c. 3 definivit hominem ei gratiae, cui liberam praestat oboedientiam, resistere posse (Denz. n. 1791). Ergo gratiae efficaci, quae actu adest, homo resistere potest, non quatenus est efficax, quia hoc repugnat, sed quatenus est motio divina declinabilis, quae est efficax efficacia operis, si actum secundum producit, sed manet pure sufficiens, si homo ei resistit.

 

Hae igitur sunt rationes, ob quas plerisque theologis systema neothomisticum non videtur admittendum.

 

II. Systema augustinensium.

 

293. Berti et alii quidam theologi, qui se augustinenses vocant, quia gloriantur se S. Augustinum ducem sequi in theologia, cum neothomistis docent gratiam esse ab intrinseco efficacem, attamen dicunt hanc efficaciam generatim non esse absolutam sed relativam. Cum enim gratia consistat in supernaturali delectatione, si haec delectatio est fortior quam obstans concupiscentia carnalis, vincit eam et est efficax; sin minor est, vincitur et manet pure sufficiens. Gratia efficax praedeterminat quidem voluntatem antecedenter ad actum secundum, non tamen physice sed moraliter, etsi infallibiliter. – Hoc systema non iam videtur habere defensores (cf. Praelect. dogm. V, n. 271 sqq. Plura apud Beraza, De grat. n. 578 sqq.).

 

294. Crisis. Haec sententia admitti nequit, a) quia quaevis antecedens determinatio voluntatis inimica est libertatis indifferentiae; b) quia homo resistere potest gratiae, cui consentit; c) quia homo non necessario in agendo ducitur formali delectatione; potest enim aeque bene duci timore poenarum; d) quia homo non infallibiliter sequitur maiorem delectationem involuntariam; saepe enim iusti eligunt illud, a quo sentiunt vehementem aversionem, et pro iustitia pugnant sine delectatione involuntaria, cum sola delectatione voluntaria, qua, gratia adiuti, honesta praeferunt inhonestis; e) quia, si maior delectatio indeliberata est necessaria ad agendum honeste, is, qui caret hac delectatione, non potest honeste agere et necessario vincitur delectatione carnali.

 

III. Systema molinistarum seu congruistarum.

 

295. Hoc systema praecipuos duces habet Ludovicum Molina et Franciscum Suarez, qui circa efficaciam gratiae plane idem docent (cf. Praelect. dogm. V, n. 280 sqq.). A quibusdam cum exaggeratione statuitur haec differentia, quod Molina et molinistae nude respiciant gratiam in actu primo et consensum voluntatis in actu secundo, Suarez vero et congruistae praeter gratiam etiam considerent circumstantias congruas, in quibus gratia detur. Sed neque Molina neglegit circumstantias congruas actus primi, neque Suarez in congruitate actus primi principalem vim ponit, sed in congruitate quae consequens est ad consensum praevisum (cf. Praelect. dogm. V, n. 282). Itaque inter molinismum et congruismum nulla essentialis differentia est.

 

Fundamentalis ratio huius systematis est haec: Quia antecedens determinatio ad unum tollit libertatem actus, in omni actu libero sola consequens determinatio ad unum admittenda est, i. e. determinatio, quae fit per ipsum actum liberae electionis. Ergo quia gratia efficax annexam habet determinationem ad unum, quae compossibilis est cum libertate actus, haec determinatio petenda est ex ipsa libera electione voluntatis. Gratia est infallibiliter efficax, quia libera electio consensu infallibiliter futura est. Unde autem haec infallibilitas? Ex scientia Dei, quae vocatur media. Deus enim, antequam decrevit hanc gratiam dare, ab aeterno scivit, quid homo acturus esset, si hanc gratiam acciperet. Dein ex pura misericordia vel caritate statuit huic homini dare hanc gratiam, et absolute praevidit hominem cum hac gratia consensurum esse. Infallibilis autem est praescientia divina. Ergo antequam homo salutariter agit, infallibiliter certum est liberum consensum secuturum esse. Adest igitur et libertas et determinatio ad unum consequens praevisionem liberi consensus. Potuit etiam Deus dare gratiam, qua homo praevisus esset libere non usurus. Haec gratia mansisset pure sufficiens, quia homo poterat quidem uti, sed praescitus erat non usurus. Neque igitur gratia sufficiens et gratia efficax ita distinguuntur, ut in gratia efficaci per se considerata sit aliqua vis determinandi ad unum, quae non sit in ulla gratia sufficienti; sed ita distinguuntur, ut gratia efficax ea sit, quae ab omni aeternitate praescita est habitura efficaciam operis, gratia vero sufficiens ea, quae praescita est non habitura efficaciam operis.

 

Itaque in hoc systemate tota supernaturalitas, tota vis movendi seu efficacia virtutis est a gratia. Ideo solum potest homo supernaturaliter agere et agit, quia habet gratiam, quae dat ei vires physicas et morales. Quod ipse de suo addit, nihil est nisi libera electio seu liber consensus. Gratia igitur vere movet voluntatem, moraliter et physice movet, etiam praemovet, quia motio gratiae excitantis tempore vel saltem ratione praecedit liberum consensum. Hoc sensu admittitur in gratia actuali praemotio physica; at si gratia consideratur in actu primo, est motio declinabilis et resistibilis, non physice determinans ad unum, cum haec determinatio sit opus ipsius voluntatis gratia adiutae.

 

Congruitas gratiae principaliter in eo consistit, quod homo eam gratiam accipit, quacum praevisus est tunc cooperaturus; et ex sola hac congruitate, quae supponit scientiam mediam, gratia est infallibiliter efficax. Altera congruitas pertinet ad actum primum, et in eo consistit, quod homini datur talis gratia, qualis congruit dispositioni et inclinationi eius, ut facile hoc modo duci se sinat ad salutariter agendum, cum alii gratiae vel in aliis condicionibus datae non tam facile consensurus sit. Sed quamdiu gratia cum omni congruitate sua consideratur in actu primo tantum, ex ea actus neque infallibiliter procedit neque infallibiliter cognosci potest, quia homo manet liber ad sequendam aut non sequendam vocationem congruam. Sed quamprimum includitur futurus consensus praevisus, infallibilis est efficacia, cum consensus non possit simul esse futurus et non futurus.

 

Id, de quo primum et principaliter agitur, est ipsa libera electio, quam homo facit, non aliquid hanc electionem sequens. In libera electione tria distingui possunt, non tres diversae res sed tres diversae rationes vel relationes unius eiusdemque rei: entitas naturalis vel supernaturalis, vitalitas, libertas. Tota entitas naturalis et supernaturalis est a Deo ut causa efficiente, vitalitas autem et libertas actus sunt ab homine immanenter agente et seipsum determinante ad unum. Gratia confert homini, ut possit se supernaturaliter determinare seu supernaturalem actum eligere, sed actuale exercitium electionis seu liber usus gratiae est a voluntate, adiuta gratia. Et quia Deus hanc liberam electionem praevidit, non minus repugnat actum non esse libere futurum, quam repugnat hominem simul agere et non agere. Sic igitur conciliantur libertas et infallibilis efficacia gratiae.

 

296. Crisis. Difficultates, quae huic systemati opponuntur, sunt praecipue hae:

 

a) Non apparet, quomodo in hoc systemate Deus recte dicatur operari velle et perficere, et quomodo non potius homo seipsum discernat, quam a Deo discernatur. Respondent molinistae: Deus operatur in nobis velle et perficere, non quatenus necessitat ad volendum, sed quatenus nostram libertatem gratia sua iuvat, ut ipsi libere velimus, ergo cum exclusione omnis necessitatis antecedentis. Quidquid homo salutariter agit, a Deo excitatus et adiutus agit, et sine gratia nihil fit neque fieri potest; ergo recte dicitur Deus operari velle et perficere, non ut causa unica, sed ut causa prima concurrens cum causa secunda, et ut causa principalis supernaturalitatis actuum. In omni sententia homo libere consentiens se discernit ab iis, qui libere dissentiunt; sed ut se libere discernat, hoc habet a gratia excitante et adiuvante; ergo hoc sensu non se discernit, quia nihil habet, quod non a Deo acceperit.

 

b) Non explicatur praedilectio unius prae alio, cum ambo accipiant gratiam intrinsecus solum sufficientem ad bene agendum, qua alter utitur, alter non utitur. Hoc negant molinistae; nam Deus magis diligit hominem, cui dat gratiam, quacum praevidetur homo cooperaturus, quam hominem, cui dat gratiam, a qua homo praevidetur dissensurus. Neque si agitur de prima gratia quidquam homo conferre potest, ut potius accipiat gratiam efficacem quam mere sufficientem, sed totum ex electione et dilectione Dei pendet; neque iustus stricte mereri potest gratiam efficacem prae pure sufficiente.

 

c) Secundum molinistas Deus exspectare et explorare debet, quid homo acturus sit, antequam potest distribuere gratias eo modo, quo vult; quod videtur Deo indignum. Respondetur: Deo nihil exspectandum vel explorandum est, sed in signo priore ad decretum creandi iam scit omnia possibilia et omnia condicionate futura, prout obiective vera sunt. Ergo nisi exspectatio et exploratio prorsus improprie intelleguntur de ordine rerum scitarum et decernendarum, illa obiectio est in se absurda. Si vero solum significatur decreta absoluta non fieri nisi ratione posterius post scientiam mediam, hoc est verum, sed non est Deo indignum.

 

d) Hoc systema nititur supposito falso vel saltem incerto scientiae mediae. Respondetur: De scientia media licet quidem cuivis censere, quod sibi videtur; sed quia scientia media solidis argumentis probatur, ea uti ad conciliandam libertatem cum efficacia gratiae est rationabile, praesertim si alia solutio non offertur nisi illa inintellegibilis praedeterminatio physica ad actum liberum. Cf. Compendium Theologiae dogmaticae, Tomus II, ed. 3, n. 91, 3.

 

IV. Systema sorbonicorum.

 

297. Hoc systema, ab Ysamberto, Tournely aliisque doctoribus sorbonicis excultum et a S. Alphonso de Liguori receptum, non est proprie novum systema sed coniunctio neothomismi et molinismi. Distinguunt hi doctores opera salutaria difficiliora et faciliora. Ad faciliora imprimis pertinet oratio. Deus igitur dat homini gratiam ad orandum, quae non est per se efficax. Si praevidit hominem ea bene usurum esse, decrevit dare gratiam intrinsecus efficacem, i. e. vel moraliter vel physice praedeterminantem ad alia opera difficiliora (cf. Beraza, De grat. n. 475 sq.). Etiam Marin-Sola O. P. ad opera salutaria faciliora non requiri praedeterminationem physicam docet (cf. Lange, De gratia n. 577 et n. 610).

 

298. Crisis. Hoc systema premitur difficultatibus aliorum systematum. Nam a) actus salutares ex praedeterminatione procedentes non sunt liberi, quia omnis antecedens praedeterminatio tollit libertatem; b) Deus praescit futurum usum gratiae sufficientis aut per scientiam mediam aut sine scientia media. Si per scientiam mediam, solvendae erunt difficultates, quae contra eam obiciuntur. Et admissa scientia media videtur superflua gratia per se efficax, quia sine ea omnia explicantur. Si vero non admittitur scientia media, Deus non potest praevidere effectum gratiae sufficientis. Ob has et alias rationes hoc systema paucos tantum habet defensores inter theologos.

 

––––––

 

Ex his variis explicationibus potest sibi quisque eam eligere, quae ei magis arridet, dummodo firmiter teneat per gratiam efficacem non auferri libertatem humanam. Potest etiam quis sola hac fidei doctrina contentus renuntiare ulteriori explicationi et totum negotium conciliandi libertatem humanam cum efficacia gratiae relinquere providentiae divinae, nisi censet esse theologi nosse varios conatus factos ad explicandam hanc conciliationem, et posse dare responsum interroganti.

 

–––––––––––

 

 

Compendium Theologiae Dogmaticae, auctore Christiano Pesch S. J., Tomus III. De Verbo incarnato. De Beata Virgine Maria et de cultu sanctorum. De gratia. De virtutibus theologicis. Editio quinta. Friburgi Brisgoviae MCMXXXV (1935). HERDER & CO., TYPOGRAPHI EDITORES PONTIFICII, pp. 167-183. (a)

 

--------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------

 

Imprimi potest

 

Coloniae, die 6 Novembris 1934

 

WALTER SIERP S. J.

Praep. Prov. Germ. Inf.

 

–––––––––––––

 

Imprimatur

 

Friburgi Brisgoviae, die 11 Decembris 1934

 

RÖSCH, Vic. Gen.

 

--------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------

 

Notae:

(1) Historiam harum disputationum fusius exposui in Praelect. dogm. V4, n. 562 sqq.

 

(a) Cf. 1)  P. Christianus Pesch SI, a) Compendium Theologiae dogmaticae: 1. De praescriptione theologica. 2. Christus voluit, ut ecclesia a se fundata usque ad finem mundi permaneret. 3. De usu rationis humanae in theologia. 4. De certitudine providentiae divinae. 5. Quo sensu Beata Virgo Maria sit mediatrix inter Deum et homines. 6. Iesus Christus docuit integram suam doctrinam omnibus hominibus necessario amplectendam esse. 7. Modernismus. 8. De membris ecclesiae. b) Praelectiones dogmaticae: 1. De ecclesia, corpore Christi mystico. 2. De differentia fidei in catholicis et in asseclis sectarum. 3. Ecclesia est infallibilis in canonizatione sanctorum. 4. De distinctione inter sedem et sedentem. 5. De papa dubio. 6. Num possint esse athei.

 

2) Sac. Bernardus Jungmann, Institutiones Theologiae dogmaticae specialis. Tractatus de Gratia.

 

3) P. Hermannus Lange SI, De gratia. Tractatus theologicus. Index thesium.

 

4) P. Ferdinandus Cavallera SI, Thesaurus doctrinae catholicae ex documentis Magisterii ecclesiastici.

 

5) Sac. Antonius Martinet, Institutiones Theologicae ad usum seminariorum.

 

6) P. Parthenius Minges OFM, a) Compendium theologiae dogmaticae generalis. b) Compendium theologiae dogmaticae specialis. c) Ecclesia est infallibilis. d) De religione judaica postchristiana. e) Falsa systemata de relatione inter fidem et rationem. Modernismus.

 

7) S. Alphonsus Maria de Ligorio, Ecclesiae Doctor, a) Opera dogmatica. (Ex italico sermone in latinum transtulit, ad antiquas editiones castigavit notisque auxit Aloysius Walter CSsR). b) De Mariae gloriis.

 

8) Sac. Constantinus Joannes Vidmar, Compendium repetitorium Theologiae dogmaticae tum generalis cum specialis. Editio quarta.

 

9) Ks. Józef Stanisław Adamski SI, Siła łaski uczynkowej: dostatecznej i skutecznej. Skuteczność łaski uczynkowej w systemie tomistów i molinistów.

 

(Nota ab ed. Ultra montes).

 

Compendium Theologiae Dogmaticae, auctore Christiano Pesch S. J., Tomus III. De Verbo incarnato. De Beata Virgine Maria et de cultu sanctorum. De gratia. De virtutibus theologicis.

 

( PDF )

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVII, Kraków 2017

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: