Ultra montes

Pro defensione papatus et infallibilitatis Ecclesiae Romanae


ARTICULI ET LIBRI IN FORMATO PDF | LIBRI IN FORMATO DJVU | VERBA CITATA ULTRA MONTES


*   *   *   *   *   *   *   *   *   *   *   *
Habentes ergo pontificem magnum, qui penetravit caelos, Iesum Filium Dei, teneamus confessionem.
(Hebr. IV, 14)



"Ecclesia non errat, non modo, quia semper habet sponsum Christum, sed etiam quia regitur magisterio Spiritus Sancti ipsam nunquam deserentis". (Joannes Eckius, Enchiridion locorum communium adversus Lutherum, et alios hostes Ecclesiae. Lugduni 1571, p. 13)


*  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *

NOVITATES (14 VIII 2017)

P. Franciscus Suarez SI. Defensio Fidei catholicae et apostolicae adversus Anglicanae sectae errores. (Iam vero auctor noster Suarez magno, quo flagrabat, fidei ac veritatis amore, nec non sapientia ingenioque potens contra regis doctrinam atque pestiferas haereses longe lateque in Anglia grassantes cum sua Defensione fidei catholicae et apostolicae collato pede pugnavit. Quo in opere clarissimam invenies contra novatorum errores biblicorum locorum expositionem sacro textui scite congruentem. Invenies sacrorum conciliorum summorumque Pontificum sanctiones, nec non sanctorum patrum testimonia ad fidei veritates confirmandas. Invenies firmissima argumenta, quibus perdifficiles quaestiones ita dilucide pertractat, ut veritas ubique innotescat. Invenies rationum momenta supernaturalem summi Pontificis potestatem tuentia, ac Iacobi regis, sibi spiritualem auctoritatem arrogantis, summam iniustitiam asserentia. Invenies magnam dexteritatem in detegendis erroribus contra Fidem in iuramento fidelitatis delitescentibus. Invenies denique admirabilem sapientiam, magnamque vim rationum, quibus ita adversarios ad incitas redigit, ut nullum illis maneat effugium, nullus respondendi modus, nisi inanis verborum contentio et conviciorum iactatio, quae hostium furentium ac phanaticorum omnino sunt) (novitas, djvu)

P. Christianus Pesch SI. De efficacia gratiae actualis. ( PDF ) (Gratia excitans seu gratia illa actualis, quae liberum consensum voluntatis antecedit, potest aut esse coniuncta cum effectu, i. e. cum libero consensu voluntatis, et vocatur gratia efficax, aut manere sine consensu voluntatis, et vocatur gratia sufficiens. Omnis quidem gratia efficax est etiam sufficiens; sed si simpliciter sermo est de gratia sufficiente, intellegitur gratia pure sufficiens, i. e. gratia, quacum potest quidem coniungi consensus liber sed reapse non coniungitur. Etiam gratia sufficiens semper aliquid efficit, i. e. tribuit homini potentiam ponendi actum liberum salutarem. Haec est efficacia virtutis. Sed gratia efficax ea tantum dicitur, quae habet efficaciam effectus seu operis. Quod cum gratia non coniungitur consensus, non provenit ex defectu gratiae sed ex defectu liberi arbitrii gratiae resistentis. Itaque sufficientia gratiae seu efficacia virtutis eadem manet, sive sequitur consensus, sive non sequitur. Gratia aliqua sufficiens non ad omnia sufficit sed ad aliquod determinatum opus salutare, ad quod dicitur proxime sufficiens; sed si homo ea utitur, accipit aliam gratiam, quae ad aliud sufficit, ad quod prior gratia erat remote sufficiens. Ita aliqua gratia sufficit proxime ad orandum, remote ad tentationem superandam. De fide est esse gratias vere et pure sufficientes... III. Systema molinistarum seu congruistarum.... Fundamentalis ratio huius systematis est haec: Quia antecedens determinatio ad unum tollit libertatem actus, in omni actu libero sola consequens determinatio ad unum admittenda est, i. e. determinatio, quae fit per ipsum actum liberae electionis. Ergo quia gratia efficax annexam habet determinationem ad unum, quae compossibilis est cum libertate actus, haec determinatio petenda est ex ipsa libera electione voluntatis. Gratia est infallibiliter efficax, quia libera electio consensu infallibiliter futura est. Unde autem haec infallibilitas? Ex scientia Dei, quae vocatur media. Deus enim, antequam decrevit hanc gratiam dare, ab aeterno scivit, quid homo acturus esset, si hanc gratiam acciperet. Dein ex pura misericordia vel caritate statuit huic homini dare hanc gratiam, et absolute praevidit hominem cum hac gratia consensurum esse. Infallibilis autem est praescientia divina. Ergo antequam homo salutariter agit, infallibiliter certum est liberum consensum secuturum esse. Adest igitur et libertas et determinatio ad unum consequens praevisionem liberi consensus. Potuit etiam Deus dare gratiam, qua homo praevisus esset libere non usurus. Haec gratia mansisset pure sufficiens, quia homo poterat quidem uti, sed praescitus erat non usurus. Neque igitur gratia sufficiens et gratia efficax ita distinguuntur, ut in gratia efficaci per se considerata sit aliqua vis determinandi ad unum, quae non sit in ulla gratia sufficienti; sed ita distinguuntur, ut gratia efficax ea sit, quae ab omni aeternitate praescita est habitura efficaciam operis, gratia vero sufficiens ea, quae praescita est non habitura efficaciam operis. Itaque in hoc systemate tota supernaturalitas, tota vis movendi seu efficacia virtutis est a gratia. Ideo solum potest homo supernaturaliter agere et agit, quia habet gratiam, quae dat ei vires physicas et morales. Quod ipse de suo addit, nihil est nisi libera electio seu liber consensus) (novitas)

Sac. Petrus Ludovicus Danes. Institutiones Doctrinae Christianae, sive Catechismus ad usum seminariorum (suppletum)

Sac. Petrus Ludovicus Danes. Institutiones Doctrinae Christianae... Pars I. Sectio I. Caput XXIX. De decimo Symboli articulo, id est Remissione peccatorum et Justificatione. (QUAESTIO. 1. Quid hoc articulo profitemur? R. Esse Ecclesiae eam a Christo relictam potestatem, qua fidelibus vere poenitentibus peccata dimittantur, quae quidem potestas tunc data fuit, quando Salvator a morte redivivus Apostolis insufflavit dicens: Accipite Spiritum Sanctum, quorum remseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta sunt... Q. 7. Quid est justificatio et quid ad eam praeter peccatorum remissionem requiritur? R. Justificationis nomine hic intelligitur, clementissima illa Dei operatio, qua gratuito per Jesum Christum peccata nostra remittit ac delet, novasque nos creaturas efficit, charitatem cum caeteris Spiritus Sancti donis, diffundens in cordibus nostris. Sunt itaque peccatorum remissio et justificatio semper conjunctae; sed haec ultra peccatorum remissionem praeterea requirit interioris hominis renovationem, qua vere coram Deo, justus, illique gratus efficitur, qui ante injustus erat et inimicus) (novitas)

S. Bonaventura Episcopus, Doctor Ecclesiae. Meditationes Vitae Christi (suppletum)

S. Bonaventura Episcopus, Doctor Ecclesiae. Meditationes... De conspiratione Judaeorum contra Jesum, et de fuga ejus in civitatem Ephrem. (Appropinquante tempore quo Dominus Jesus disposuerat nostram redemptionem per effusionem proprii sanguinis operari, armavit diabolus satellites suos, et acuit corda eorum contra ipsum Dominum usque ad occisionem ipsius, et ex bonis operibus Domini, maxime autem propter suscitationem Lazari, magis ac magis accendebantur, tanquam magis invidia tabescentes. Non valentes igitur suum furorem protelare, collegerunt Pontifices et Pharisaei concilium, in quo Caipha prophetante, deliberaverunt ipsum agnum innocentissimum occidere. O pravum concilium! O pessimi duces populi, et consiliarii nequissimi! Quid agitis miseri? Quis vos furor exagitat tantus? Quae ordinatio est haec? Quae causa occisionis Domini Dei vestri? Nonne ipse in medio vestrum est, quem tamen nescitis, et intelligit omnia verba vestra, et scrutatur renes et corda? Sed sic fieri oportet, ut desiderastis; in manibus vestris tradidit eum Pater suus: per vos occidetur, sed non pro vobis. Ipse quidem morietur, et resurget, ut salvet populum suum; et vos peribitis) (novitas)

P. D. Mézard OP. Medulla S. Thomae Aquinatis per omnes anni liturgici dies distributa seu Meditationes ex operibus S. Thomae depromptae (suppletum)

P. D. Mézard OP. Medulla S. Thomae Aquinatis... Christus austeram vitam ducere non debuit. (Congruum erat incarnationis fini, ut Christus non ageret solitariam vitam, sed cum hominibus conversaretur. Qui autem cum aliquibus conversatur, convenientissimum est ut se eis in conversatione conformet, secundum illud Apostoli I Cor. 9, 22: Omnibus omnia factus sum. Et ideo convenientissimum fuit ut Christus in cibo et potu communiter se sicut alii haberet. Dominus quidem in sua conversatione exemplum perfectionis dedit in omnibus quae per se pertinent ad salutem. Ipsa autem abstinentia cibi et potus non per se pertinet ad salutem, secundum illud Rom. 14, 17: Non est regnum Dei esca et potus. Et Augustinus dicit quod in omnibus talibus non usus rerum, sed libido utentis in culpa est. Utraque autem vita est licita et laudabilis, ut scilicet aliquis a communi consortio hominum segregatus abstinentiam servet, et ut in societate aliorum positus communi vita utatur. Et ideo Dominus voluit utriusque vitae exemplum dare hominibus) (novitas)

Joannes Cardinalis Bona OCist. Manuductio ad coelum, continens medullam Sanctorum Patrum, et veterum philosophorum (suppletum)

Joannes Card. Bona OCist. Manuductio ad coelum. XXVIII. De fortitudine. Quae sint ejus officia. Mortem a viro forti contemnendam esse. (Molles sunt hominum animi, debilisque natura; quam idcirco fortitudine armare oportet, ne periculis deterriti ab honestate recedamus. Duplex ejus officium est: unum, idque praecipuum, labores atque pericula sustinere; alterum, eadem aggredi cum oportet. Vir fortis non se temere malis ingerit, sed advenientia constanter fert: non appetit formidabilia, sed spernit: ibi extollitur, ubi caeteri deprimuntur: ibi stat, ubi alii jacent: non illum subigit dedecus, non repulsa, non exilium, non injuriae: non eum carcer, non tormenta, non ipsa mors exterrent: omnem luctum, omnem aegritudinem, omnes molestias magnitudine sua elidit: non se minis aut precibus a recto detorqueri permittit: non despondet animum, etsi plura bene coeptis obsistant impedimenta: non cedit oneri, nec cum officio semel suscepto luctatur; sed persistit, donec perficiat: stat rectus sub quolibet pondere: nulla illum vis, nulla potentia, nullus terror minorem facit: periculis undique imminentibus non allidit virtutem, nec abscondit. Quo tendat, semper attendit, non quid patiatur) (novitas)

Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones (suppletum)

Divi Thomae Aquinatis totius Summae Theologicae Conclusiones. De donis. (1. – Utrum dona differant a virtutibus. Co. – Virtutes a donis sic distinguuntur quod dona sunt quidam habitus hominem perficientes ad hoc ut instinctum atque motionem Spiritus sancti prompte sequatur, virtutes autem ad hoc ut imperium et motionem rationis sequatur. 2. – Utrum dona sint necessaria homini ad salutem. Co. – Dona Spiritus sancti sunt homini necessaria, ut iis ad finem supernaturalem consequendum efficaciter moveatur) (novitas)

*   *   *   *   *   *   *   *   *   *   *   *

Jacobus Benignus Bossuet, Episcopus Meldensis. Doctrinae catholicae, de iis argumentis, de quibus controversiae sunt, expositio (8 VII 2017)
S. Robertus Cardinalis Bellarminus SI, Doctor Ecclesiae. 
Disputationes de controversiis Christianae Fidei adversus hujus temporis Haereticos. Ad quos electio summi Pontificis pertinet, si Cardinales nulli essent etc. ( PDF ) (8 VII 2017)
P. Christianus Pesch SI
De membris Ecclesiae (16 VI 2017)
Dr. Franciscus Egger, Episcopus Brixinensis et Princeps. Infideles et haeretici publici certe non sunt membra Ecclesiae ( PDF ) (11 VI 2017)
Sac. Antonius Martinet. Institutiones Theologicae ad usum seminariorum (4 VI 2017)
P. Georgius Patiss SI. Materiae meditationum et concionum ex Evangeliis et Epistolis Dominicarum (4 VI 2017)
"Manuale Precum in usum Theologorum". Meditationes (4 VI 2017)
P. Petrus Skarga SI. De Sancta Ecclesiae Dei Monarchia et de Pastoribus et Ovibus. Concio pro Dominica secunda post Pascha ( PDF ) (6 V 2017)
Thomas a Kempis.
De imitatione Christi. Considerationes ad cuiusque libri singula capita (6 V 2017)
Psalterium Davidis cum brevi ac succincta paraphrasi ex Bellarmini Commentario deprompta (2 IV 2017)
Ecclesiae Magisterium. Pius Papa XIILitterae Encyclicae "Sacra Virginitas" de Sacra Virginitate ( PDF ) (2 IV 2017)
S. Vincentius Ferrerius OP.
Tractatus de vita spirituali ( PDF(1 III 2017)
S. Robertus Card. Bellarminus SI, Ecclesiae Doctor. 
Compendium Doctrinae Christianae. Ex Italico idiomate in Latinum transtulit Martinus Szyszkowski, Episcopus Cracoviensis ( PDF ) (25 I 2017)
Dr. Franciscus Egger, Episcopus Brixinensis et Princeps. 
De opere Christi. Indoles religionis christianae ( PDF ) (25 I 2017)
P. Georgius Patiss SI. Judaei a Deo rejecti sunt ( PDF ) (25 I 2017)
Sac. Antonius Martinet. Institutiones Theologicae ad usum seminariorum (25 I 2017)
P. Christianus Pesch SI. 
Modernismus (27 XI 2016)
S. Gregorius Magnus, Papa, Doctor Ecclesiae. 
Liber Regulae Pastoralis (27 XI 2016)
Canones et decreta sacrosancti oecumenici et generalis Concilii Tridentini
 sub Paulo III, Iulio III, et Pio IV Pontificibus Maximis (26 X 2016)
R. P. D. Hieronymus Ragasonus, Venetus, Episcopus Nazianzenus, et Coadiutor Famaugustanus. Oratio habita in ultima sessione Concilii Tridentini ( PDF ) (26 X 2016)
S. Pius Papa X
Epitome historiae divinae Revelationis ( PDF ) (15 VI 2016)


*  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *

TRADITIONIS TESTIMONIA CONTRA HAERESES MODERNAS

Codex Iuris Canonici. Pius Papa IV. Professio Catholicae Fidei ( PDF )

Ecclesiae Magisterium. S. Pius Papa X. Iusiurandum contra errores modernismi

Ecclesiae Magisterium. Urbanus Papa VIII, Benedictus Papa XIV. Professio Fidei Orientalibus praescripta ( PDF )

Ecclesiae Magisterium. Pius Papa XII. Litterae encyclicae Mystici Corporis Christi

Ecclesiae Magisterium. Pius Papa XIILitterae Encyclicae "Sacra Virginitas" de Sacra Virginitate ( PDF )

S. Pius Papa V. Catechismus Romanus ex decreto Concilii Tridentini

Canones et decreta sacrosancti oecumenici et generalis Concilii Tridentini sub Paulo III, Iulio III, et Pio IV Pontificibus Maximis

S. Robertus Cardinalis Bellarminus SI, Ecclesiae Doctor. Compendium Doctrinae Christianae. Ex Italico idiomate in Latinum transtulit Martinus Szyszkowski, Episcopus Cracoviensis ( PDF )

S. Robertus Cardinalis Bellarminus SI, Doctor Ecclesiae. Catechismus, seu: Explicatio doctrinae christianae

La Dottrina Cristiana composta per ordine della santa memoria di Papa Clemente VIII dal ven. Cardinale Roberto Bellarmino

S. Petrus Canisius SI, Doctor Ecclesiae. Catechismus maior seu Summa doctrinae christianae

S. Petrus Canisius SI, Doctor Ecclesiae. Catechismi Latini et Germanici

P. D. Mézard OP. Medulla S. Thomae Aquinatis per omnes anni liturgici dies distributa seu Meditationes ex operibus S. Thomae depromptae

"Manuale Precum in usum Theologorum". Meditationes

Sac. Petrus Ludovicus Danes. Institutiones Doctrinae Christianae, sive Catechismus ad usum seminariorum

P. Franciscus Suarez SI. Defensio Fidei catholicae et apostolicae adversus Anglicanae sectae errores

Jacobus Benignus Bossuet, Episcopus Meldensis. Doctrinae catholicae, de iis argumentis, de quibus controversiae sunt, expositio

P. Joannes Baptista Lohmann SI, P. Victor Cathrein SI. Vita Domini Nostri Jesu Christi e quatuor Evangeliis ipsis ss. librorum verbis concinnata

S. Alphonsus Maria de Ligorio, Ecclesiae Doctor. Opera dogmatica. (Ex italico sermone in latinum transtulit, ad antiquas editiones castigavit notisque auxit Aloysius Walter CSsR)

Valentinus Zubizarreta OCD, Archiepiscopus. De modernismo ( PDF )

P. Parthenius Minges OFM. Falsa systemata de relatione inter fidem et rationem. Modernismus

P. Christianus Pesch SI. Modernismus

Petrus Cardinalis Gasparri. Catechismus catholicus

Gregorius Papa XIII. Martyrologium Romanum

Pius Papa XII. Enchiridion indulgentiarum. Preces et pia opera in favorem omnium christifidelium vel quorumdam coetuum personarum indulgentiis ditata et opportune recognita

Novum Testamentum latine. Vulgatae versionis Clementinae. Textui breves capitulorum inscriptiones et locos parallelos uberiores addidit Fridericus Brandscheid

P. Jacobus Tirinus SI. In universam Sacram Scripturam commentarius. Tom. IV. Novum Testamentum

P. Henricus Marcellius SI. Theologia Scripturae divinae

P. J. Berthier MS. Sententiae et exempla biblica ex Vetere et Novo Testamento excerpta et ordinata

Psalterium Davidis cum brevi ac succincta paraphrasi ex Bellarmini Commentario deprompta

P. Germanus Cartier OSB. Psalmodiae ecclesiasticae dilucidatio

Sac. Ach. Vander Heeren. Psalmi et Cantica explicata in ordine ad recitationem Breviarii

P. Ferdinandus Cavallera SI. Thesaurus doctrinae catholicae ex documentis Magisterii ecclesiastici

Acta et decreta sacrosancti oecumenici Concilii Vaticani (1870). Primum Schema Constitutionis dogmaticae de Ecclesia Christi Patrum examini propositum ( PDF )

P. Christianus Pesch SI. Compendium Theologiae dogmaticae

Sac. Antonius Martinet. Institutiones Theologicae ad usum seminariorum

P. Parthenius Minges OFM. Compendium Theologiae dogmaticae generalis

P. Parthenius Minges OFM. Compendium Theologiae dogmaticae specialis

Ernestus Müller, Episcopus Linciensis. Theologia moralis

P. Dominicus M. Prümmer OP. Manuale iuris canonici in usum scholarum

Codicis Iuris Canonici Fontes. Paulus Papa IV. Constitutio Cum ex apostolatus

Sac. Iosephus Papp-Szilágyi de IllyésfalvaDe electione Romani Pontificis

D. Henricus Maria Pezzani. Codex Sanctae Catholicae Romanae Ecclesiae. Can. 26. Devius a fide catholica, haereticus, vel schismaticus eligi prohibetur in Romanum Pontificem; si eligatur nulla est electio

S. Robertus Cardinalis Bellarminus SI, Doctor Ecclesiae. Disputationes de controversiis Christianae Fidei adversus hujus temporis Haereticos. Ad quos electio summi Pontificis pertinet, si Cardinales nulli essent etc. ( PDF )

Pius Papa IX. Epistula ad sac. Eduardum Podolski, Editoris ephemeridis cui titulus: Przegląd Lwowski

P. Eduardus Hugon OP. De vi doctrinali Litterarum Encyclicarum Pii Papae XI

Tertulliani Liber de praescriptionibus adversus haereticos et S. Vincentii Lirinensis Commonitorium

S. Vincentius Lirinensis. Commonitorium adversus haereses. Tractatus Peregrini pro catholicae fidei antiquitate et universitate adversus profanas omnium haereticorum novitates

S. Cyprianus Episcopus Carthaginensis. De catholicae Ecclesiae unitate ( PDF )

S. Aurelius Augustinus Hipponensis Episcopus, Doctor Ecclesiae. Enchiridion ad Laurentium sive de fide, spe et caritate liber

S. Fulgentius Episcopus Ruspensis. De fide seu de regula verae fidei ad Petrum liber

Sac. F. H. Reinerding. De necessitate Ecclesiae ad salutem

P. Petrus Skarga SI. De Sancta Ecclesiae Dei Monarchia et de Pastoribus et Ovibus. Concio pro Dominica secunda post Pascha ( PDF )

P. Joannes Dirckinck SI. Semita perfectionis. Fides

Joannes Card. Bona OCist. Actus fidei

S. Franciscus Xaverius. Oratio pro conversione Infidelium

Oratio ad Beatissimam Virginem Mariam pro conversione haereticorum

Symbolum Fidei Catholicae S. Athanasio adscriptum. Quicumque

S. Franciscus Xaverius. Uberrima Symboli declaratio PDF )

Sac. Franciscus Veronius. Professio Fidei Catholicae ex Sacra Scriptura et antiquitate illustrata atque contra haereses adversas vindicata

P. Hermannus Lange SI. De gratia. Tractatus theologicus. Index thesium

Sac. Bernardus Jungmann. Institutiones Theologiae dogmaticae specialis. Tractatus de Gratia

Sac. Bernardus Jungmann. Institutiones Theologiae dogmaticae specialis. Tractatus de Verbo incarnato

Josephus Sebastianus Pelczar, Episcopus Premisliensis Latinorum. Statuta synodi dioecesanae Premisliensis. Titulus I. De fide

Dr. Leo Wałęga, Episcopus Tarnoviensis. De hominis elevatione per gratiam sanctificantem dissertatio

P. Christianus Pesch SI. De efficacia gratiae actualis ( PDF )

Actus virtutum theologicarum

"Manuale Precum in usum Theologorum". Pro vera fide precatio

"Manuale Precum in usum Theologorum". Pro vera spe oratio

"Manuale Precum in usum Theologorum". Oratio pro caritate consequenda

"Manuale Precum in usum Theologorum". Oratio S. Thomae Aquinatis pro obtinendis virtutibus

S. Robertus Card. Bellarminus Episcopus, Doctor Ecclesiae. De prima parte portae domus Dei, quae est fides

P. Constantinus de Schaezler SI. Introductio in S. Theologiam dogmaticam ad mentem D. Thomae Aquinatis

P. Constantinus de Schaezler SI. Introductio... De essentia magisterii Ecclesiae

P. Constantinus de Schaezler SI. Introductio... De infallibili Ecclesiae magisterio spectato in subjecto ejus

P. Constantinus de Schaezler SI. Introductio... De objecto magisterii Ecclesiae

Sac. Constantinus Schaezler. Divus Thomas, Doctor Angelicus, contra liberalismum invictus veritatis catholicae assertor. De doctrinae S. Thomae ad exstirpandos huius aetatis errores vi et efficacia commentarius in sexto centenario Angelici Praeceptoris

Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones

Fr. Josephus Calasanctius Card. Vives OFMCap. Summula Summae Theologicae Angelici Doctoris S. Thomae Aquinatis

S. Bonaventura Episcopus, Doctor Ecclesiae. Declaratio Terminorum theologicorum

S. Bonaventura Episcopus, Doctor Ecclesiae. Breviloquium. (Summatim ac breviter Theologiae instituta ac praecepta exponit)

P. Leonardus Lessius SI. De perfectionibus moribusque divinis

Sac. Constantinus Joannes Vidmar. Compendium repetitorium Theologiae dogmaticae tum generalis cum specialis. Editio quarta

Sac. Constantinus Joannes Vidmar. Compendium repetitorium Theologiae dogmaticae tum generalis cum specialis. Editio altera

Sac. Mathias Novotni. Assertiones ex universa Theologia

P. Armandus Plessis SMM. Manuale Mariologiae Dogmaticae

P. Herminius Borzi CSsR. Maria hominum Coredemptrix

P. Christianus Pesch SIQuo sensu beata virgo Maria sit mediatrix inter Deum et homines

Dr. Franciscus Egger, Episcopus Brixinensis et Princeps. De opere Christi. Indoles religionis christianae ( PDF )

P. Parthenius Minges OFM. De excellentia religionis christianae ( PDF )

P. Albertus a Bulsano OFMCap. De Tolerantismo religioso

P. Petrus Skarga SI. De haeretica zizania et diabolica libertate religiosa ( PDF )

P. Georgius Patiss SI. Judaei a Deo rejecti sunt ( PDF )

P. Hieronymus Savonarola OP. Triumphus Crucis, sive De veritate Fidei. IV. 7. Mahumetanorum sectam omni ratione carere ( PDF )

Fra. Girolamo Savonarola OP. Il Trionfo della Croce. IV. 7. Che la setta de' Maomettani è tutta irrazionabile ( PDF )

Fr. Jérôme Savonarole OP. Le Triomphe de la Croix. IV. 7. Que la secte des mahométans est toute déraisonnable ( PDF )

Fra. Girolamo Savonarola OP. The Triumph of the Cross.  IV. 7. The Utter Irrationality of the Mahometan Religion ( PDF )

Dr. Franciscus Egger, Episcopus Brixinensis et Princeps. De proprietatibus religionis

Dr. Franciscus Egger, Episcopus Brixinensis et Princeps. De indefectibilitate Ecclesiae

Dr. Franciscus Egger, Episcopus Brixinensis et Princeps. De necessitate Ecclesiae

Dr. Franciscus Egger, Episcopus Brixinensis et Princeps. Infideles et haeretici publici certe non sunt membra Ecclesiae ( PDF )

Themata dogmatica Concilii Vaticani. Votum P. Ioannis Perrone e Societate Iesu. De Ecclesia eiusque iuribus

P. Christianus Pesch SI. Iesus Christus docuit integram suam doctrinam omnibus hominibus necessario amplectendam esse

P. Christianus Pesch SIDe membris Ecclesiae

P. Augustinus Deneffe SI. Ecclesia catholica se profitetur unice veram ecclesiam a Deo fundatam

P. Augustinus Deneffe SI. De eximia sanctitate

P. Parthenius Minges OFM. Ecclesia est infallibilis

P. Dominicus Palmieri SI. Tractatus de Romano Pontifice cum Prolegomeno de Ecclesia. Thesis. Inter auctoritatem religiosam, quae propria est Romani Pontificis et potestatem politicam christiani Principis ea exsistit ex ipsis rerum naturis habitudo, ut haec sit illi ne dum negative sed et positive subordinata, licet indirecte

P. Christianus Pesch SI. Praelectiones dogmaticae. De ecclesia, corpore Christi mystico

P. Christianus Pesch SI. De differentia fidei in catholicis et in asseclis sectarum

P. Christianus Pesch SI. Compendium Theologiae Dogmaticae. De praescriptione theologica

P. Christianus Pesch SI. Christus voluit, ut ecclesia a se fundata usque ad finem mundi permaneret

P. Christianus Pesch SI. Praelectiones dogmaticae. Ecclesia est infallibilis in canonizatione sanctorum

P. Christianus Pesch SI. Praelectiones dogmaticae. De distinctione inter sedem et sedentem

P. Christianus Pesch SI. Praelectiones dogmaticae. De papa dubio

Sac. Petrus Semenenko CR. Papa semper idem sit formaliter qui et materialiter ( PDF )

Sac. Franciscus Amatus Pouget. Institutiones catholicae in modum catecheseos. Cain et Abel, civitas terrena et Civitas Dei, Judaei et Jesus Christus

S. Joannes Chrysostomus Archiepiscopus Constantinopolitanus, Doctor Ecclesiae. Adversus Judaeos orationes. Oratio prima. Synagoga Judaeorum diversorium daemonum

S. Franciscus Salesius Episcopus et Princeps Genevensis, Doctor Ecclesiae. Tractatus Amoris Divini. Deus reprobavit Judaicum populum

P. Parthenius Minges OFM. De religione iudaica postchristiana

Sac. Andreas Pohl. De religione mahumedana

P. Bernardinus a Piconio OFMCap. Fidei depositum custodi!

P. Cornelius a Lapide SI. Una fides

S. Fulgentius Ruspensis Episcopus. De fide ad Petrum, seu de regula verae fidei. Extra Ecclesiam non est salus

P. Ludovicus Blosius OSB. De sorte haereticorum et schismaticorum

Catechismus Romanus. Quo modo daemon homines tentet

S. Joannes Damascenus, Doctor Ecclesiae. Expositio accurata fidei orthodoxae. De Antichristo

Sac. F. H. Reinerding. Theologiae fundamentalis tractatus duo. Tractatus prior. Demonstratio christiano-catholica contra adversarios generatim omnes. De iis, qui auctoritati Ecclesiae obluctantur

Sac. Nicolaus Pauwels. Theologiae practicae de Fide et Symbolo. An haeretici sint in Ecclesia?

Sac. Franciscus Amatus Pouget. Institutiones catholicae in modum catecheseos... Haeretici, schismatici, apostatae

Quintus Septimius Florens Tertullianus. De haereticorum disciplina et moribus

P. Christianus Pesch SI. Praelectiones dogmaticae. Num possint esse athei

P. Christianus Pesch SI. De certitudine providentiae divinae

P. Leonardus Lessius SI. De perfectionibus moribusque divinis. Liber XIII. De iustitia et ira Dei. Caput XIII. De subtractione auxilii externi

P. Leonardus Lessius SI. De perfectionibus moribusque divinis. Liber XIII. De iustitia et ira Dei. Caput XIV. De excaecatione et obduratione

P. Nicolaus Lancicius SI. De variis Antichristis Spiritualibus

P. Ioannes Herrmann CSsR. De Antichristo

Venerabilis Bartholomaeus Holzhauser. Sede vacante

Venerabilis Bartholomaeus Holzhauser. De turpissimo et scelestissimo idolo, antipapa, qui lacerabit Ecclesiam occidentalem et adorare faciet bestiam primam


*  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *

VITA CHRISTIANA

S. Alphonsus Maria de Ligorio, Episcopus et Ecclesiae Doctor. De magno orationis medio ad aeternam salutem et quamlibet a Deo gratiam consequendam. (Cum duabus appendicibus: 1. De oratione. Tractatus asceticus auctore V. P. Alphonso Rodriguez SI. 2. Epistola S. Athanasii ad Marcellinum in interpretationem psalmorum)

S. Cyprianus Episcopus Carthaginensis et Martyr. Liber de oratione dominica ( PDF )

P. Jacobus Illsung SI. Verba vitae aeternae. Ex quatuor Evangelistis deprompta atque in argumenta quotidianae meditationis digesta

Sanctus Bonaventura Episcopus, Doctor Ecclesiae. Meditationes Vitae Christi. (Parisiis 1868)

S. Bonaventura Episcopus, Doctor Ecclesiae. Meditationes Vitae Christi

S. Bonaventura Episcopus, Doctor Ecclesiae. Collatio de contemptu saeculi ( PDF )

Thomas a Kempis. De imitatione Christi. Considerationes ad cuiusque libri singula capita

P. Nicolaus Avancinus SI. Vita et doctrina Jesu Christi ex quatuor Evangelistis collecta et in meditationum materiam ad singulos  totius anni dies distributa

P. Georgius Patiss SI. Materiae meditationum et concionum ex Evangeliis et Epistolis Dominicarum

S. Gregorius Magnus, Papa, Doctor Ecclesiae. Liber Regulae Pastoralis

In orationem dominicam, Tertulliani, S. Cypriani et S. Thomae Aquinatis commentaria ( PDF )

Joannes Cardinalis Bona OCist. Manuductio ad coelum, continens medullam Sanctorum Patrum, et veterum philosophorum

S. Franciscus AssisiensisOratio ante Crucifixum dicta ( PDF )

S. Franciscus Assisiensis. Epistola ad fideles ( PDF )

S. Franciscus Assisiensis. Canticum fratris Solis vel Laudes creaturarum ( PDF )

Thomas a Kempis. Alphabetum monachi

P. Guilielmus Nakateni SI. Coeleste Palmetum. Lectissimis pietatis exercitiis ornatum

Sac. Josephus Drozd. Liber precum in usum litterarum studiosae iuventutis

V. P. Nicolaus Lancicius SI (Mikołaj Łęczycki SI). De praxi Divinae praesentiae et orationum iaculatoriarum ac variis orandi Deumque pie colendi modis

P. Nicolaus Lancicius SI. Opusculum spirituale. De piis erga Deum et coelites affectibus

P. J. Petitdidier SI. Exercitia spiritualia juxta normam sancti Ignatii Loyole

P. Guilielmus Stanihurstus SI. Dei immortalis in corpore mortali patientis historia, moralis doctrinae placitis et commentationibus illustrata

P. Franciscus Naval CMF. Theologiae asceticae et mysticae cursus

P. Ludovicus Blosius OSBManuale vitae spiritualis continens opera spiritualia selecta

Joannes Card. Bona OCist. Opuscula ascetica selecta

S. Augustinus, Episcopus Hipponensis. Confessiones.

S. Thomas de Aquino. Orationes

P. Vitus a Bussum OFMCap. De spiritualitate franciscana. Aliqua capita fundamentalia

P. Michael Godinez SI. Praxis Theologiae mysticae

Dionysius Carthusianus, Doctor Ecstaticus. Commentaria in Psalmos omnes Davidicos. Expositio psalmi quinquagesimi: Miserere mei, Deus, secundum, etc.

Sac. Claudius Arvisenet. Sapientia Christiana. (Mechliniae 1933)

Sac. Claudius Arvisenet. Sapientia Christiana

S. Alphonsus a Ligorio, Doctor Ecclesiae. De Mariae gloriis. (Versio latina operis "Le glorie di Maria" per Victorium Bartoccetti)

Fr. Josephus Calasanctius Card. Vives OFMCap. Manuale devotorum Beatae Mariae Virginis

Sac. Paulus Maria Quarti. Tractatus in laudem Sacratissimi Rosarii

P. Ludovicus I. Fanfani OP. De Rosario Beatae Mariae Virginis. De Rosarii recitatione

P. Ludolphus de Saxonia. Partes Judaeorum et Gentilium in Passione Christi

P. Nicolaus Lancicius SI. Meditatio de Judae proditione

Sac. Claudius Arvisenet. Memoriale vitae sacerdotalis. De zelo animarum

Sac. Claudius Arvisenet. Memoriale vitae sacerdotalis. De oboedientia episcopo praestanda

Joannes Maria Odin, Episcopus. De zelo animarum

Sac. Vincentius Smoczyński. Manuale quotidianum continens preces ante et post Missae Sacrificium atque alias preces ad usum Sacerdotum

P. Emm. Bottalla SI. Meditationes de Jesu Christo ejusque Ss. Corde. Christus in Eucharistia est Cor Ecclesiae unitatem producens

P. Joannes Stephanus Grosez SI. Diarium Sanctorum. S. Vincentius Ferrerius 

S. Vincentius Ferrerius OP. Tractatus de vita spirituali ( PDF )

P. fr. Hieronymus Savonarola OP. Regulae quaedam brevissimae

P. Michael Godinez SI. Praxis Theologiae mysticae. Aphorismi, qui pertinent ad proficientes in vita spirituali

P. Joannes Stephanus Grosez SI. Diarium Sanctorum. S. Franciscus Xaverius

P. Gabriel Hevenesi SI. Scintillae Ignatianae sive S. Ignatii de Loyola Sententiae et effata sacra. Cum Appendice continente Sententias S. Philippi Nerii

S. Ignatius de Loyola. Summa et scopus nostrarum Constitutionum

P. Nicolaus Avancinus SI. Vita et doctrina Domini Nostri Iesu Christi. Meditatio 1. De aeterna Verbi generatione

Ludolphus de Saxonia. Vita Jesu Christi, Domini ac Salvatoris nostri. De divina et aeterna Christi generatione. (Joannis cap. 1)

P. Zacharias Laselve. De Dei voluntate circa hominum salutem

P. Peregrinus de Opole OP. Sermones de tempore et de sanctis. Sermo in Epiphania Domini

P. Nicolaus Lancicius SI. De verbis Simeonis et Annae Prophetissae de Christo

P. Nicolaus Lancicius SI. Meditationes. Alleluja

S. Franciscus Assisiensis. Laudes

S. Franciscus Assisiensis. Salutatio Beatae Virginis

S. Franciscus Assisiensis. De vera et perfecta laetitia

S. Petrus Canisius SI, Doctor Ecclesiae. Exhortationes domesticae. De Adventu Domini

S. Petrus Canisius SI, Doctor Ecclesiae. Exhortationes domesticae. De Natali Domini

S. Petrus Canisius SI, Doctor Ecclesiae. Exhortationes domesticae. De Pentecoste

S. Petrus Canisius SI, Doctor Ecclesiae. Exhortationes domesticae. Quid faciendum nostris in hoc gravis et publicae calamitatis tempore?

P. Joannes Dirckinck SI. Exhortationes domesticae. In festo Pentecostes. De praeparatione ad Spiritum Sanctum qui lux est


*  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *

HISTORIA, LITTERATURA, PHILOSOPHIA

S. Pius Papa XEpitome historiae divinae Revelationis ( PDF )

Sac. Franciscus Zeibert. Compendium historiae ecclesiasticae

Sac. Andreas Retke. Patrologiae Compendium scholis accomodatum

Sac. Andreas Retke. Patrologiae Compendium. Tertullianus

S. Cyprianus Episcopus Carthaginensis et martyr. Liber de mortalitate

S. Caecilii Cypriani opuscula de Mortalitate, de Opere et Eleemosyna, de Patientia. Quinti Septimii Florentii Tertulliani liber de Patientia et exhortatio ad Martyres

Sac. Andreas Retke. Patrologiae Compendium. S. Cyprianus

Josephus Fessler, Episcopus. Institutiones Patrologiae. Character et doctrina S. Cypriani

Acta Martyrum. Acta Proconsularia Sancti Cypriani Episcopi et Martyris

S. Augustinus Episcopus, Doctor Ecclesiae. De Civitate Dei. XVIII. 51. Quod etiam per haereticorum dissensiones fides catholica roboretur

Sac. Andreas Retke. Patrologiae Compendium. S. Augustinus

Sac. Andreas Retke. Patrologiae Compendium. S. Fulgentius Ruspensis Episcopus

P. Clarus Vascotti OFM. Institutiones historiae ecclesiasticae Novi Foederis. Bonifacius VIII (1294-1303). - Philippus Pulcher rex Franciae

Sac. Bernardus Jungmann. De Joanne XXII Romano Pontifice (1316-1334)

R. P. D. Hieronymus Ragasonus, Venetus, Episcopus Nazianzenus, et Coadiutor Famaugustanus. Oratio habita in ultima sessione Concilii Tridentini ( PDF )

Ioannes Baptista Palma. De Martino Luthero, et haeresi ab eodem inducta

Sac. Matthias Hiptmair. Antiinffallibilistae seu Neohaeretici

P. Christianus Pesch SI. De usu rationis humanae in theologia

Sac. J. Peemans. Synopsis theoriae philosophicae ex SS. Patribus

*  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *
LIBRI IN FORMATO DJVU | VERBA CITATA ULTRA MONTES



Ultra montes
(www.ultramontes.pl)

poczta@ultramontes.pl

© Omnia iura reservantur.

Cracovia MMIV-MMXVII

Omnia ad honorem Omnipotentis Dei et Ecclesiae Romanae!