EXHORTATIONES DOMESTICAE

 

S. PETRUS CANISIUS SI

DOCTOR ECCLESIAE

 

De Natali Domini

 

(Ad fideles). Nullus miretur, nos catholicos habere et retinere veterem morem in hodierno festo solemniter et laete celebrando, cum speciali memoria Christi Domini nati in Judaea. Nam haec consuetudo etiam innata et probata fuit ethnicis, qui suos principes et eorum filios in diebus illorum natalitiis ornarunt et honorarunt. Unde (Gen. 40, 20) legimus de Pharaone, celebrante multis diebus suum natalitium et faciente grande convivium pueris suis. Vocavit Herodes principes et tribunos Galilaeae propter natalem suum, faciens coenam et saltationem (Marc. 6, 21). Fideles etiam hunc morem approbarunt et servarunt cum Abraham, cui centenario natus est Isaac ex sterili conjuge Sara; unde ipse cum uxore magnum habuit gaudium, dicente Sara: Risum fecit mihi Deus; quicumque audierit, conridebit mihi, et Abraham fecit postea grande con­vivium (Gen. 21, 7. 8). Elcana habuit filium Samuelem ex Anna sterili, et illa gratias egit Deo, dicens: Exultavit cor meum in Domino (1. Reg. 2, 1). Zacharias et Elisabeth habuerunt filium Joannem Baptistam, de quo dixit Angelus: Multi in nativitate ejus gaudebunt. Erit gaudium tibi et exultatio (Luc. 1, 14). Veniebant vicini et cognati, congratulantes matri, quia magnificavit Dominus misericordiam cum illa, et pater vocis usum recepit, benedicens Deum. Quis ergo nobis christianis vitio vertet, quod ob regem nostrum hodie natum laete festum celebremus et diem ejus natalem in honore habeamus? Ne quis putet, nos feriari et gaudere, sicut alii mundani solent de suis et aliorum principum filiis.

 

1. Nullus est natus, de quo praedictum et scriptum esset, sicut de nostro puero, quod esset de semine Abraham, de tribu Juda, de stirpe David, de Virgine Matre natus, in civitate Bethlehem, tempore pacis universalis, post ablatum sceptrum Judae, post septuaginta hebdomades Danielis. Et in hoc puero impletae hae prophetiae.

 

2. Nullus est natus, tam multis titulis ornatus et honoratus. Vocatur a Jacob patriarcha Schiloh (Gen. 49, 10); Moyses vocat illum prophetam magnum (Deut. 18, 15); David eum vocat unctum Domini (Ps. 2, 2); Isaias Emmanuel, consiliarium, admirabilem, Deum, patrem futuri saeculi, principem pacis (Is. 9, 6); Hieremias eum vocat justum, Dominum et Salvatorem, Daniel Sanctum Sanctorum, Michaeas Dominatorem Israelis, Joel doctorem justitiae, Malachias solem justitiae, Aggaeus desiderium gentium.

 

3. Nullus est natus magis desideratus et expectatus inde ab orbe condito. Expectavit illum Adam tanquam semen mulieris ad conterendum caput serpentis antiqui (Gen. 3, 15). Expectavit illum Lamech sicut verum Noe, qui consolaretur homines ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra, cui maledixit Dominus (Gen. 5, 29). Expectavit illum Abraham, ut in hoc ipsius semine benedicerentur omnes gentes. Expectavit illum David, sciens, quod de fructu ventris ejus poneretur infans super thronum ejus. Expectarunt prophetae, reges et justi cum Simeone, ut viderent Christum Dominum in carne cum pastoribus, et ut implerentur prophetiae in hujus nativitate.

 

4. Nullus natus est cum tantis miraculis concurrentibus. Numquam enim fuit pater talem producens filium et cum illo plus donans familiae et subditis ejus. Nulla mater tam mirabilis, ut sine dolore et damno castitatis pareret magisque gauderet. Nullus natus cum talibus ministris de coelo venientibus et cantantibus Deumque laudantibus. Nullus natus infans tam potens, ut jacens in praesepio stellam creet in coelo et illuminet Magos; tam sapiens, tam dives, quia plenus gratia et veritate; tam mirabilis, qui esset simul parvus et magnus, Deus et homo, Verbum et caro, rex et servus. Nullus natus, qui ita se exinanivit, factus infans, tener, pauper et mundo ignotus.

 

Si ergo umquam in mundo gaudium fuit propter natum puerum, nunc debet esse magis propter hunc puerum, qui solus dicitur et est Emmanuel; qui dicitur ab Angelo Salvator et Christus Dominus; de quo solo dici potest et debet: Puer natus est nobis, Verbum caro factum est et habitavit in nobis, et vidi­mus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti. Gaudete igitur, pueri, quia Deus vobis similis factus est! Gaudete, virgines, quia Virgo peperit sine dolore! Gaudete, mulieres, quia mulier virgo facta est Mater Dei! Gaudete, patres in limbo, quia respexit Deus gemitum vestrum! Gaudete, filii Abrahae, quia impletur patris vestri desiderium! Gaudete, peccatores, quia mediator et reconciliator vester et medicus advenit! Gaudete, justi, cum adsit vester remunerator, vestra merces! Gaudete, omnes christiani, et cantate canticum novum et exultate in rege vestro, qui decore se induit et regnare incepit super terram!

 

Nisi hunc diem Christi agnoscamus et solemniter celebremus, pejores sumus Judaeis et ethnicis, festa sua sedulo venerantibus; imo insipientiores sumus bestiis, Dominum suum et benefactorem agnoscentibus. Si mihi non creditis, toti Ecclesiae credite, quae tot saeculis amorem et devotionem hac die habuit et ostendit. Si Ecclesiae non creditis, saltem Angelum audite, tam laete concionantem Judaeis ac ethnicis ac laetitiam ab omnibus exigentem, sicut et Isaias hoc gaudium praedixerat.

 

Beati Petri Canisii S. J. Exhortationes domesticae. Collectae et dispositae a Georgio Schlosser, ejusdem Societatis presbytero. Ruraemundae 1876, pp. 166-169.

 

Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Kraków 2006

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: