MANUDUCTIO

 

AD COELUM,

 

MEDULLAM CONTINENS SANCTORUM PATRUM,

 

ET VETERUM PHILOSOPHORUM

 

AUCTORE

 

D. JOANNE BONA,

 

S. Romanae Ecclesiae tit. S. Bernardi ad Thermas Presbytero

Cardinali, Ordinis Cisterciensis

 

––––––

 

INDEX

 

PRAEFATIO AD LECTOREM

 

CAPUT I. De fine ultimo hominis. Quam malum sit, ab eo deflectere. Quibus mediis, et quo ordine ad ipsum perveniatur

 

CAPUT II. Cupienti bene vivere, morum instructor eligendus est. Qualis hic esse debeat. Officia discipuli

 

CAPUT III. De purgatione a peccatis. Exuendus erga illa affectus, et vitia extirpanda. Nullum efficacius vitiorum remedium, quam mortis, et aeternitatis consideratio

 

CAPUT IV. De gula. Ejus mala, et remedia. Quae sint indicia devictae gulae

 

CAPUT V. De luxuria. Quam turpe sit hoc vitium. Quam facilis in id lapsus, et quomodo evitandus. Voluptas animi sectanda, quae solida est

 

CAPUT VI. De avaritia: Malitia ejus perstringitur. Collatio pauperis, et divitis. Opum fallacia, et vanitas

 

CAPUT VII. De ira, character irati. Effectus, causae et remedia irae

 

CAPUT VIII. De invidia, et acedia. Utriusque descriptio et curatio

 

CAPUT IX. De superbia, ambitione et inani gloria. Icon superbi. Dignitatum vanitas, et pericula. Tumoris mala, et alexipharmaca

 

CAPUT X. De totius corporis, sensuumque exteriorum moderatione. Quantum corpori indulgendum. Castiganda oculorum licentia. Vestium luxus damnatur

 

CAPUT XI. De custodia linguae. Quanti momenti sit, et quam difficilis. Quid in sermone servandum; quid vitandum. Qualiter toleranda vitiosa aliorum lingua

 

CAPUT XII. De sensibus internis. Usus opinionum. Bonis cogitationibus mens imbuenda. De coercendo appetitu sensitivo ejusque pravis affectionibus. Variae ad id praeceptiones

 

CAPUT XIII. De amore. Quae sit ejus natura. Quae causae, qui effectus. De ejusdem remediis. Addita quaedam de odio

 

CAPUT XIV. De desiderio, et fuga. Quid desiderandum, quid fugiendum sit

 

CAPUT XV. De gaudio, et tristitia. Qualiter vir bonus gaudere debeat. Non tristatur qui omnia praevidet. Varia doloris antidota

 

CAPUT XVI. De spe, et desperatione. Quomodo utramque moderari oporteat

 

CAPUT XVII. De timore. Quam vanus sit, et qua ratione vincatur. Audacia vitanda. Quaedam iterum de ira

 

CAPUT XVIII. De potentiis animae rationalis. Continendus intellectus a curiositate. Cui potissimum scientiae incumbendum. Quam malum sit, aliorum mores disquirere. Aliorum judicia spernenda. De voluntatis abnegatione

 

CAPUT XIX. De statu proficientium. Varia profectus adjumenta. Temporis aestimatio, et usus. Dei praesentia necessaria

 

CAPUT XX. De bono solitudinis. Fugienda malorum societas. Mundi vitia quot et quae sint. Studium proficientis, acquisitio virtutum. Signa quaedam obtentae virtutis

 

CAPUT XXI. De virtutibus theologicis. Fides operibus comprobanda. In solo Deo ponenda fiducia. Motiva amoris erga Deum. Amor proximi beneficiis ostenditur. Hortatio ad eleemosynam

 

CAPUT XXII. De prudentia. Ejus necessitas, et difficultas. Officium viri prudentis

 

CAPUT XXIII. De justitia, et religione. Actus utriusque. Quid sit poenitentia, et in quo consistat

 

CAPUT XXIV. De pietate, et observantia. Obedientia commendatur, itemque gratitudo. Quomodo accipiendum, et reddendum sit beneficium

 

CAPUT XXV. De veritate, ejusque usu. Simplicitas laudatur. Actus fidelitatis

 

CAPUT XXVI. De amicitia. Quibus officiis sit colenda. Praecepta quaedam ad mutuam conversationem pertinentia

 

CAPUT XXVII. De liberalitate. Quid sit, et qualiter exercenda. Quomodo differat a magnificentia

 

CAPUT XXVIII. De fortitudine. Quae sint ejus officia. Mortem a viro forti contemnendam esse

 

CAPUT XXIX. De magnanimitate. Viri magnanimi descriptio (novitas)

 

CAPUT XXX. De patientia. Ejus occasiones, et effectus. Indicia verae patientiae. Ad omnia mala ferenda paraenesis et documenta. Necessitas perseverantiae

 

CAPUT XXXI. De temperantia. Quantum illi conferat verecundia. De abstinentia et castitate

 

CAPUT XXXII. De mansuetudine, et clementia. Utriusque officia et praestantia

 

CAPUT XXXIII. De modestia. Munus duplex studiositatis. Quae regula in usu eutrapeliae servanda

 

CAPUT XXXIV. De humilitate. In quo consistat. De cognitione sui. Veri humilis characterismus

 

CAPUT XXXV. De statu perfectorum. Imago viri perfecti. Finis vitae perfectae, unio cum Deo

 

–––––––––––

 

Opuscula ascetica Eminentissimi Cardinalis Bona. Principia et documenta vitae christianae, indicans naturam, finem et officia vitae christianae, regulas de moderandis animi affectibus et de studio virtutum, necnon Manuductio ad coelum, continens medullam Sanctorum Patrum, et veterum philosophorum, insuper Via compendii ad Deum per motus anagogicos et orationes jaculatorias liber isagogicus ad mysticam theologiam, auctore D. Joanne Bona S. Romanae Ecclesiae tit. S. Bernardi ad Thermas Presbytero Cardinali, Ordinis Cisterciensis. Editio caeteris praestantior atque accuratior, studio unius sacerdotis Congregationis ac Seminarii Missionum ad exteros, Parisiis, APUD MELLIER FRATRES, BIBLIOP.-EDITORES, FORO DICTO SAINT–ANDRÉ DES ARTS, 11. MDCCCXLVII (1847), pp. 187-315. (1)

 

Notae:

(1) "Ioannes Bona natus est Mondovii seu Monte Regali in subalpinis Italiae partibus nobili genere 19 Oct. 1609. Annum agens sextum decimum Ordinem Cisterciensem in artiore Congregatione S. Bernardi seu Faliensium prope Pignorolum ingressus est (19 Iunii 1625), in quo dictus est Ioannes a S. Catharina. Cum maximis virtutibus sensim inclaresceret atque omnibus ad recte pieque vivendum exemplo et incitamento esset, vix iuvenilem aetatem egressus aliquot primum monasteria, tum universam Congregationem sodalium suffragio moderandam invitus suscepit (1651). Huic muneri tanta prudentia, zelo vitaeque sanctimonia praefuit, ut egregius instituti sui reformator audire meruerit. Munere post triennium functus solitudinem repetiit, sed ab Alexandro VII cui erat acceptissimus, Romam revocatus atque, s. pontifice urgente, iterum abbas generalis electus est, idemque munus per septem alios annos cum summa laude exercuit. Adscitus etiam est inter consultores Congregationum Indicis, SS. Rituum, S. Officii. Alexandro VII morienti adstitit. A Clemente IX nihil cogitans ac plane invitus creatur cardinalis 29 Nov. 1669. Clemente IX mox (9 Dec. 1669) defuncto, a multis cardinalibus in pontificem expetebatur. Obiit in opinione sanctitatis 28 Oct. 1674. Plura scripta edidit argumenti tum liturgici tum ascetici, quae saepius et auctore vivente et post eius mortem recusa sunt. Prioris argumenti sunt: 1° De divina psalmodia, 2° Rerum liturgicarum libri duo; alterius: 1° Manuductio ad coelum, 2° Principia et documenta vitae christianae, 3° Via compendii ad Deum, 4° De discretione spirituum, 5° De sacrificio Missae tractatus asceticus (prodiit Romae 1658, Rotomagi 1668), 6° Testamentum pro praeparatione ad mortem, 7° Opus postumum: horologium asceticum (cf. Hurter, Nomenclator II² 301)". – P. Augustinus Lehmkuhl S. J. in: Memoriale vitae sacerdotalis. Auctore Claudio Arvisenet, olim Canonico et Vicario generali Trecensi in Gallia; De Sacrificio Missae. Tractatus asceticus continens praxim attente, devote et reverenter celebrandi. Auctore Ioanne Cardinali Bona Ord. Cist., Friburgi Brisgoviae MCMVI (1906), pp. 307-308. (2)

 

(2) Cf. 1) Ioannes Cardinalis Bona OCist., a) Opuscula ascetica selecta. b) Przewodnik do nieba. c) Droga do nieba.

 

2) S. Bonaventura Episcopus, Doctor Ecclesiae, Meditationes Vitae Christi.

 

3) P. Nicolaus Lancicius SI, a) Opusculum spirituale. De piis erga Deum et coelites affectibus. b) De praxi Divinae praesentiae et orationum iaculatoriarum ac variis orandi Deumque pie colendi modis.

 

4) P. J. Petitdidier SI, Exercitia spiritualia juxta normam sancti Ignatii Loyole.

 

5) P. Guilielmus Nakateni SI, Coeleste Palmetum. Lectissimis pietatis exercitiis ornatum.

 

6) P. Ludovicus Blosius OSB, Manuale vitae spiritualis continens opera spiritualia selecta.

 

7) P. Vitus a Bussum OFMCap., De spiritualitate franciscana. Aliqua capita fundamentalia.

 

8) P. Franciscus Naval CMF, Theologiae asceticae et mysticae cursus.

 

9) P. Michael Godinez SI, Praxis Theologiae mysticae.

 

10) S. Alphonsus Maria de Ligorio, Episcopus et Ecclesiae Doctor, De magno orationis medio ad aeternam salutem et quamlibet a Deo gratiam consequendam.

 

(Notae ab ed. Ultra montes).

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXV-MMXVII, Kraków 2015-2017

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: